Druckschrift 
Ordinarium missae sive cantiones missae communes pro diversitate temporis et festorum per annum excerptae ex Graduali Romano, quod curavit s. Rituum Congregatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

56*

Ritus Absolutionis in Exsequiis etc.

in votis ténuit voluntátem: ut sicut hic eum( vel eam) vera fides junxit fidélium turmis; ita illic eum( vel eam) tua mi­serátio sóciet angélicis choris. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

V. Réquiem ætérnam dona ei Dómine.

R. Et lux perpétua lúceat ei.

V. Requiéscat in pace. R. Amen.

V. Anima ejus, et ánimæ ómnium fidélium defunctórum per misericórdiam Dei requiéscant in pace. R. Amen. Deinde a Sepultura in Ecclesiam, vel in Sacristiam revertentes, dicant sine cantu Antiphonam: Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinebit?

Psalmus 129.

1. De profúndis clamávi ad te, Dómine:* Dómine exáudi

vocem meam.

2. Fiant aures tuæ inten­déntes,* in vocem depreca­

tiónis meæ.

3. Si iniquitátes observáve­ris, Dómine:* Dómine, quis sustinebit?

4. Quia apud te propitiátio est:* et propter legem tuam sustínui te, Dómine.

5. Sustínuit ánima mea in

verbo ejus:* sperávit ánima mea in Dómino.

6. A custódia matutína us­que ad noctem: speret Is­raël in Dómino.

**

7. Quia apud Dóminum mi­sericórdia: et copiósa apud eum redémptio.

8. Et ipse rédimet Israël, ex ómnibus iniquitátibus ejus. 9. Réquiem ætérnam* do­na eis, Dómine.

10. Et lux perpétua* lú­ceat eis.

*

*

RITUS ABSOLUTIONIS

IN EXSEQUIIS ABSENTE CORPORE DEFUNCTI

ET IN DIE TERTIO, SEPTIMO, TRIGESIMO ET ANNIVERSARIO.

EX RITUALI ROMANO.

Ost Missam, Celebrans deponit manipulum et planetam, accipit pluviale nigri coloris, et præcedentibus Subdiacono cum Cruce, et Clero, et duobus Ceroferariis cum luminaribus accensis, et duobus Acolythis, uno cum na­vicula incensi et thuribulo, et altero cum vasculo aquae benedicto et aspersorio, et hoc libro, accedit cum Diacono a sinistris ad locum tumuli, et ibi a circumstante Clero cantatur R. Líbera me Dómine. fol. 51*. Interim ministratur incensum, benedicitur, et imponitur in thuribulum.

Postea dicitur: Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison. Sacerdos dicit: Pater noster. et dum secreto dicitur, accipit aspersorium, circuit tumbam, aspergens, deinde incensat eodem modo, ut dictum est. Postea dicit: