Druckschrift 
Ordinarium missae sive cantiones missae communes pro diversitate temporis et festorum per annum excerptae ex Graduali Romano, quod curavit s. Rituum Congregatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IGNATIUS

DIVINA MISERATIONE ET SEDIS APOST. GRATIA

EPISCOPUS RATISBONENSIS

PATRICIUS ROMANUS

SS. D. N. LEONIS PP. XIII. PRÆLATUS DOMESTICUS ET SOLIO PONTIFICIO ASSISTENS etc. etc. OMNIBUS HAS LITTERAS VISURIS SALUTEM ET BENEDICTIONEM A DOMINO.

Um ab Urbano Papa VIII. in Bulla, quæ incipit: Divinam Psalmodiam, sancitum fuerit, ne a typo­graphis Breviarium Romanum et ea omnia quæ a Breviario Romano ortum habent, sive ex parte, sive in totum; cujusmodi sunt Missalia, Diurna, Officia parva Beatæ Mariæ, Officia majoris Hebdomadæ, et id genus alia, in lucem edantur, nisi de perfecta novæ editionis cum arche­typis Romanis exemplaribus concordantia certo constet, et ab Ordinario loci typis excudendi facultas in scriptis ac­cepta sit: Nos dilecto filio Nostro Friderico Pustet, Biblio­polæ Ratisbonensi et S. Sedis Apost. necnon S. Rit. Congr. Typographo, licentiam dedimus, Ordinarium Missæ, ex­tractum ex Graduali Romano, unacum Appendice in hac stereotypa editione imprimendi. Sacerdotis vero ad libri hujus revisionem a Nobis destinati testimonio informati, illud opusculum cum Originalibus diligenti collatione in omnibus concordare, excusum adprobamus evulgandique licentiam impertimus.

In quorum fidem has Nostras litteras, manu Nostra subscriptas, atque majori Nostro sigillo firmatas, expediri mandavimus.

Ratisbonæ, die 21. Septembris 1879.

( L. S.)

+ Ignatius Epps Satisbong.