PRAENOTANDA.
Ut in Psalmis Vesperarum per Chorum decantandis ad eamdem syllabam simul cum omnibus cantantibus attollere vocem vel deprimere secundum naturam uniuscujusque Toni sine ulla haesitatione rite scias, numeros in medio et fine versuum super syllabas positos animadverte. Octo habes numeros, quia octo sunt Toni Psalmorum. Ubicumque ergo numerum vides 1 vel 2 vel 3 etc., Mediationem aut Finalem intellige super hac eadem syllaba ab omnibus incipiendam. Quodsi numeros 5-8 invenias, in hac syllaba Mediationem et Finalem Toni V., VI., VII.& VIII. incipies. Et ita in similibus casibus.
Excipe, quae sequuntur:
1º. Finalis tertia et quarta Toni III. non incipitur in syllaba, super qua numerus 3 occurrit, sed in syllaba immediate antecedenti, quae ubique numero 1 notata est. In nonnullis vero versibus Finalis aptius in ea syllaba inchoatur, quae numero 4 notata est. In his versibus numero 4 punctum anteposuimus.
2º. Tonus IV. tertiam Finalem in ultima syllaba facit.
3º. In Tono I. feriali Mediationem incipias in syllaba, quam numero 3 notavimus.
Mediatio abbreviatur in Tono secundo, quarto, quinto et octavo,
quotiescumque ultimum verbum primae partis versus est hebraicum indeclinabile, e. g. Jacob, vel monosyllabum, e. g. sum. Hic modus cantandi dicitur: Intonatio in pausa correpta. Syllabae, in quibus adhibenda est, litteris majusculis impressae sunt, e. g. JerusaLEM.
Cantus intermittitur tantum in fine Mediationis, Finalis et in eis versuum locis, ubi lineolas posuimus, ideoque commatum etc. nulla ratio habetur.
Artem psallendi accuratius docuimus in Manuali cantorum, cujus editio septima nuper emissa est. Prostat ille liber apud eumdem bibliopolam, qui huncce libellum typis exscribendum curavit.


