Druckschrift 
Andacht zu Ehren der schmerzhaften Mutter Maria : ein vollständiges Gebetbuch für die Mitglieder der schmerzhaften Erz-Bruderschaft und alle frommen Verehrer der göttlichen Mutter in ihren Schmerzen. Mit Genehmigung des fürstbischöfl. Ordinariats zu Brixen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

376

omnibus tibi in purgatorio debitis propter culpas et offensas, quas contra Deum, te­ipsum, et proximum tuum commisisti, et reddo tibi baptismalem innocentiam, in quan­tum claves S. Matris Ecclesiae se exten­dunt. Donet tibi misericors Deus, Salva­tor noster Jesus Christus, vel unicum lacri­mosum suspirium ex innumeris illis, quae habuit ipse, dum per tres horas vivus fuit in cruce, quorum efficacia et virtute miti­gentur lacrimabiles illi singultus, cordisque pressurae, quibus affligeris, vel ipsa mortis hora affligeris. Ipsaque sanctissima Mater dolorosa, cujus Confraternitatis membrum es, dignetur te vel unico etiam aspectu ex iis, quos ipsa sub cruce stans habuit defi­gendo in dilectum filium virgineos oculos suos, suscipiendo te in eorum numerum, qui ejus precibus et meritis in die judicii obti­nebunt salutem, et vitam sempiternam. Et hoc si de infirmitate, qua aegrotas, dece­das: si non, salva sit tibi haec gratia, do­nec fueris in mortis articulo constitutus ( constituta.) In nomine Patris, et Filii, et Spiritus S. Amen.