Druckschrift 
Der studirende Jüngling in seinem Wandel und Gebet : ein Lehr- und Gebetbuch / von P. Joseph Frey, Priester der Gesellschaft Jesu. Mit bischöflicher Approbation
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Tagzeiten für die Verstorbenen.

213

Lect. II. Ego sum* resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.

Canticum Zachariae. Luc. 1.

( Wird chorweise gebetet.)

1. Benedictus Dominus Deus Israël:* quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.

2. Et erexit cornu salutis nobis:* in domo David pueri sui.

3. Sicut locutus est per os Sanctorum:* qui a saeculo sunt, Prophetarum ejus.

4. Salutem ex inimicis nostris:* et de manu omnium, qui ederunt nos.

5. Ad faciendam misericordiam cum pa­tribus nostris:* et memorari testamenti sui sancti.

6. Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum:* daturum se nobis.

7. Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati:* serviamus illi.

8. In sanctitate et justitia coram ipso: omnibus diebus nostris.

9. Et tu, puer, Propheta Altissimi vocabe­ris:* præibis enim ante faciem Domini pa­rare vias ejus.

10. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus:* in remissionem peccatorum eorum. 11. Per viscera misericordiae Dei nostri:* in quibus visitavit nos, oriens ex alto.

12. Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent:* ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Requiem aeternam etc.