Druckschrift 
Der studirende Jüngling in seinem Wandel und Gebet : ein Lehr- und Gebetbuch / von P. Joseph Frey, Priester der Gesellschaft Jesu. Mit bischöflicher Approbation
Entstehung
Einzelbild herunterladen

210

Andachtsübungen der Congregation.

4. Generatio mea ablata est, et convoluta est a me:* quasi tabernaculum pastorum.

5. Praecisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me:* de mane usque ad vesperam finies me.

6. Sperabam usque ad mane: quasi leo sic contrivit omnia ossa mea.

*

7. De mane usque ad vesperam finies me: sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba.

*

8. Attenuati sunt oculi mei:* suspicientes in excelsum.

9. Domine, vim patior, responde pro me: Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit?

10. Recogitabo tibi omnes annos meos: in amaritudine animae meae.

*

*

11. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me: Ecce in pace amaritudo mea amarissima.

12. Tu autem eruisti animam meam ut non periret:* projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.

13. Quia non infernus confitebitur tibi, ne­que mors laudabit te:* non expectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam.

14. Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie:* pater filiis notam faciet veritatem tuam.

15. Domine, salvum me fac:* psalmos no­stros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.

Requiem aeternam etc.

Sect. I. A porta inferi erue, Domine, ani­

mam meam.

Lect. II. Omnis spiritus* laudet Dominum,