208
Andachtsübungen der Congregation.
12. Benedices coronae anni benignitatis tuae:* et campi tui replebuntur ubertate.
13. Pinguescent speciosa deserti:* et exultatione colles accingentur.
14. Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento:* clamabunt, etenim hymnum dicent.
Requiem aeternam etc.
Lect. I. Exaudi Domine orationem meam; ad te omnis caro veniet.
Sect. II. Me suscepit* dextera tua, Domine.
Psalmus 62.
1. Deus, Deus meus:* ad te de luce vigilo. 2. Sitivit in te anima mea:* quam multipliciter tibi caro mea.
3. In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
4. Quoniam melior est misericordia tua super vitas:* labia mea laudabunt te.
5. Sic benedicam te in vita mea:* et in nomine tuo levabo manus meas.
6. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea:* et labiis exultationis laudabit
*
os meum.
7. Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te:
quia fuisti
adjutor meus.
8. Et in velamento alarum tuarum exultabo, adhaesit anima mea post te:* cepit dextera tua.
me sus
9. Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiore terrae:* tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.


