De profundis.
435
Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen.
De profundis.
De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israël, ex omnibus iniquitatibus ejus.
Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.


