Druckschrift 
Gesang- und Gebetbuch für das Bisthum Münster
Entstehung
Einzelbild herunterladen

106

Vesperae.

A solis ortu usque ad occasum,* laudabile nomen

Domini.

Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus.

Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat * et humilia respicit in coelo et in terra. Suscitans a terra inopem,* et de stercore erigens pauperem.

Ut collocet eum cum principibus,* cum principibus populi sui.

Qui habitare facit sterilem in domo,* matrem filiorum laetantem.

Gloria Patri etc.

Sicut erat etc.

Psalm 113.

In exitu Israël de Aegypto,* domus Jacob de populo barbaro.

Facta est Judaea sanctificatio ejus,* Israël potestas

ejus.

Mare vidit et fugit:* Jordanis conversus est retrorsum. Montes exultaverunt ut arietes:* et colles sicut agni ovium.

Quid est tibi mare, quod fugisti?* et tu Jordanis, quia conversus es retrorsum?

Montes exultastis sicut arietes,* et colles sicut agni ovium.

*

A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob, Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

*

Non nobis Domine, non nobis;* sed nomini tuo da

gloriam.

nequando

Super misericordia tua et veritate tua:*

dicant gentes:* Ubi est Deus eorum?