- 354-
Oratio ad Deum.
O Deus, ego amo te,
Nec amo te, ut salves me, Aut quia non amantes te Aeterno punis igne.
Tu, tu mi Iesu! totum me Amplexus es in cruce, Tulisti clavos, lanceam, Multamque ignominiam.
Innumeros dolores,
Sudores et angores,
Ah mortem, et haec propter me,
Ah! pro me peccatore.
Cur igitur non amem te,
0 Iesu amantissime!
Non ut in coelo salves me
Aut ne aeternum damnes me;
Sic Deus! semper amem te, Ut ipse tu amasti me,
Sed amem te, quod mea spes, Quod meum summum bonum es.


