Zeitschriftenband 
1 (1729)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ö EPODON. Tu feros cultus hominum reformas. Vocè tu tigreis trahis,& minarum In parum castas inimica mittis Fulmina nocteis. Quæ tibi rupes, quod iter ferarum EIt inaccessum? quis inhospitalis Trans nigram Thulen, niveamque Peucen, Angulus oræ? Mons ubi nidum posuere venti: Bruma jam flava glacie senescit, Excubant Gryphes, tamen ambulatur ö Æquoris instar. Cuncta subsidunt Sociis. ubique Exsules vivunt,& ubique cives. Cui satis Virtus, habet unde sola ö Sit sibĩ dives. Unico navim quatiente nutu; In salis spumas jacietur asser: Et tribus distans digitis marino Funere corpus. Ad Magellanas aliquis Molucas Pinea vadet trabe destitutus. Ille Mœotin bibet,& Niphaten Prœferet OEno.

Nulla non remis sreta verberantur.

Vela jam late tua trudit Auster,

Oris afflatu; tua trudit Eurus,

ö Trudit lapyx.

Cognitam mundo quoquè fabuloso

Concinunt Seres: Similique Japon

Concolor nobis, alioqᷓue vultuũ Decolor Indus.

Munus inversee tibi pellis ater

Athiops debet, niveosque moreis

Fonte lustratus; pluviæque paupet

Flumina vits.

Dic pœan, ter triumphe:

Cujus in caussam veniunt tyranni:? 2

3⁰⁷

Qui