Bisce
LIBEXN I.
Disce nune cantus etiam, Lyræque Fila sonorœ.
Et fuit quĩidam lepor, intueri
Antè ludentem cithara bicorni;
Ponè motantem Satyrum sequacis Pendula caudæ.
ODE III. Momæ Mori constantia.
Ilc ille MORUS, quo melius nihil Titan Britanno vidit ab there. Funesta cum Regem Bolena
Illicito furiasset œstu:
Audax iniquas spernere nuptias Amore veri, propositum minis Obvertit Henrici, tyranno
Fortior, indocilisque flecti. Non carcer illum, non Aloysia Dimovit uxor: nec trepidus gener,
Nec ante Patrem Margarita
Foœmineo lacrymosa questu. Fertur monentem mitia Conjugem, Sed non& isto digna viro, procul
Abs se remotam, cum feroci,
Ut fatuam, pepulisse risu. Mox, qua fluentem se Thamesis rotat, Ad destinatum funeribus locum,
Casto coronandus triumpho,
Per medios properavit Anglos. Ductum secutâ flente Britanniâ, Non flevit unus; marmore durior,
Et certa despectante vultu
Fata tuens, hilarisque torvùm. Atqui sciebat, quid fibi regius Lortor parasset, non aliter tamen,
Quam laureatos Sulla Fasceis,
Ipse suam petiit securim.
43
Henus


