Druckschrift 
Oratio De Novo Felici Anno / Habita Ab Illvstrissimo Principe Ac Domino, Domino Iohanne Friderico Duce VVürtembergensi ac Teccensi, Comite Montispelgardensi, etc. Tvbingae, In Novi Illustris Collegij Auditorio, die 29. Decemb. Anno. &c. 96.
Einzelbild herunterladen

0

0

0

S

vE Movo FRLIcIL ARNNo. 3

Sed nec diuitiæ, nec pax annum ſatis felicem red- dunt, niſi etiam ſalubri are, & iucundã ſanitate per- fruamur. Rurſum igitur alij conſtanti valetudine, no· ui anni felicitatem metiuntur. Quid enim vel totius Mundi opes in vnum cumulum coaceruatæ iuuent, ſi

morbo ſic diſcrutieris, vt nec cibus, nec potus tibi ſa-

piat ? Nam pauper ſano corpore ruſticus, qui pane & pulte veſcitur, quouis ditiſſimo ægroto, qui omnis

generis ferculis abundat, multò felicior eſt cenſendus.j

Tum licet diuitijs affluas, pace fruaris, valetudine bonã ſis, ſis autem in nullo honore conſtitutus, ſed magno contemptu abiectus, haud ſatis felix nouus an- nus ſolet æſtimari. Rurſum igitur alij, nouianni feli citatem honore, & dignitatibus metiuntur. Vnde plu-

rimi illuc contendunt, vt ad maximos honorum, & di-† gnitatis gradus poſſint promoueri. 0

Sed eſto, omnes, omnis generis frugum copiã abundent, omnes in quietã viuant pace, omnes exo⸗ ptatã valetudine fruantur, omnes magnis honoribus ornentur, ita, vt annum totum ab inopiã, à bello, à

morbis, & à contemptu prorſus ſecurum, & liberumf

tranſigant, num ideò omni ex parte felicem annum tranſigant? Sanè mzgnæ felicitatis eſt affluere diuitijs, non diuexari belli periculis, non morborum torqueri

cruciatibus, non inter infimam abicctum eſſe plebem, ſed honoribus eſſe conſpicuum: Verùm ſicommodumj commodo conferas, incomparabiliter felicior redde-;

tur ovvS AMRMvs quando veræ Religionis verus, & ſanctus cultus feliciter floruerit.

E E

S

Z S

S

E

—

Q

0