Requiſita concordiæ. 1.
2.
3. 1. Cor. 13.
inter vos diſsidia, ſed ſitis vclMci congmentati eadem
mente & eadem ſententia. Philip. 2. Similiter affecti ſitis, eandem charitatem habentes, vnznimes, idem ſentientes, ne quid fiat per contentionem, aut per inanem gloriam, ſed per humilitatẽ animi alium quiſq; ſe præſtantiorẽ exi⸗ ſtimet. Et cum Satan ſpiritus ille malignus, coniunctionem & pacem Eccleſiæ inuideat, & nunqᷓ; non interturbare il⸗ lam diſsidiorumq́; ſemina ſerere conetur, opus eſt certis artibus & virtutibus ſiue adminiculis, quibus fouęatur & ſeruetur concordia. Ad eam veròõ rem requiritur: Primò, Humilitas animi vera, frenans ſuperbiam om⸗ nium ferè in vita diſsidiorum & rixarum fontem. Ideo tam vehementer eam vrget Apoſtolus Rom. 12. Molite altum ſapere, ſed humilibus vos accommodate. Epheſ. 4. Cum omni humilitate, cum manſuetudine, cum longanimitate ſtudentes ſeruare vnitatem ſpiritus in vinculo pacis. Peinde opus eſt Manſuetudine & patientia, quæ fre⸗ net & moderetur iracundiam, toleret aliorum infirmitates, condonet iniurias, cedat de ſuo iure. Sicut enim orbes cœ⸗ leſtes miris anfractibus ſibi mutuò cedunt, vt ſuam harmo⸗ niam & concordiam eo quaſi obſequio tueantur: Ita Col⸗ legas in officio decet cedendo, ferendo, & placidè contxã nitendo, concordiam retinere, qua magis opus eſt Eecle⸗ ſiæ, quàm ſiniſtræ manui dextera, iuxta Baſilij dictum. Tum etiam opus eſt Dilectione, quæ teſte Apoſtolo patiens eſt, henigna eſt, non inuidet, non agit perperam, non inflatur, non eſt faſtidioſa, non quærit quæ ſua ſunt, non irritatur non cogitat malum, non gaudet de iniuſti⸗ cia, congaudet autem veritati, omnia ſuffert, omnia cre⸗ dit, omnia ſperat: omnia ſuſtinet. Exorta itaq; in Thuringia Euangelij luce miniſterio Myconij creſcere & floreſcere etiam cœperunt Scholæ & politiæ


