Druckschrift 
Oratio Fvnebris De Magnamimo Comite, Et Nobilissimo Domino, Christophoro, Comite & Domino, Frisiæ Orientalis, qui in expeditionem belli, aduersus Turcas profectus, Maxæmiliano II. Cæsare, Imperatore, in Vngaria mortem obijt / Henricus Paulinus
Einzelbild herunterladen

Oratis

conuictu familiatiſsimè utebatur, amplis& magnißicis præ-

mijs proſequebatur, quemadmodum ueteres Heroas illos, feciſſe legimus.

Neque uerò aliter exiſtimandum eſt, quam ſi fortiſsimẽ pugnans contra Barbaros, in acie cecidiſſet,& præclaram ui- ctoriam ſua morte ſanciuiſſet. Nam ſi Legatis Reip. tanquam pro patria mortuis, ſtatuæ poni ſolent, qui in itinere moriun- tur/ etſi totam Legationem orbam ac debilitatam relinquunt: quia ratio affert, ut illis integrum tribuamus, quod conati ſunt: quo animo, Proceres, amplectemur noſtros principes, qui lon- giſsimè domo profecti, ut patriam aduerſus Tyrannos defen- derent, in caſtris uitam amiſerunt Quid autem eſt glorioſius? quod decus illuſtrius, quàm dimicare pro patria, certare pro Rep· pro communi ſalute et libertate publica depugnare? Pro- pter hanc cauſam,& natura beſtias,& neceſsitas Barbaros,& ratio doctos,& commune ius omnes gentes, denique Deus iple ſuos, ipſe Magiſtratus ad bellum initruxit ac præparauit, ut ſi ingrueret uis, ſi iniuria, optima eſſet, atque expedita ra- tio expediendę ſalutis. Multum utique præſtiterunt,& ma- gnam laudem adepti ſunt,& celebrantur monumentis uete- rum, ad memoriam poſteritatis ſempiternam, præclariſsima- rum Legum& Rerumpub. conditores, quia ante oculos eſt, ſine his/ res humanas, ſtare non poſſe. nec minore laude, eue- huntur ſucceſſores, qui, quæ Maiores, pręclarè conſtituerunt, ea ingenio& ſapientia, in optimo ſtatu con ſeruant. Non enim minor uirtus, quęſita bona partaqͥue tueri, quàm ſane quære- re,& eſſe& haberi ſolet. Sed qui patriam defendit,& eius

ericula, ſuo periculo propellit, uitamqͥue patrig exiſtimauit is uerò omnium gloriam, laudesque ſuperauit. Nam cům alij Rerumpub. ſalutem, in ſua ſalute conſtituant, neque fœlicem ciuitatem, nifi ſe ſaluis& florentibus opinentur, hic qui pro pattia moritur, patriæ ſalutem, ſuæ prætulit, uitamq́;ʒ patriæ, redditione ſuæ quantum in ipſo fuit, reſtituit ac repa- rauit· Quod ſi plus pręſtitit, qui uitam amico dedit, quàm qui beneſicium, quanto præclarius merentur de rebus mortalium præter cgteros, qui ſuo interitu, aliorum ſalutem redemeruntè

qui