Druckschrift 
Terrae Sigillatae Nvper In Germania Reptertae : Vires atque virtutes admirandæ, eiúsque administrandæ ac vsurpandae ratio / Ex multiplici experientia Andreae Bertholdi Oschacensis Misnij, [Mauritius Thaurer D., Laurentius Hyoerius M.D., Ioan Krug, Paulus Herl]
Einzelbild herunterladen

poſitionem, vt veram æmulatione quadam ementiri videa- tur. Ea ipſa terra eſt, de qua tam varia ſcripta reperiuntur vi⸗ rium atq; virtutum cius monimenta. Non potuerunt hacte- nus, quotquot ſunt Germani, Galli, ſeu Itali doctores, eam ſuam, qua in dies vtuntur, nil eſſe præter meram impoſturã, deprehenderc,ex argille albe de proximo quoq; cumulo, de- ſumptam,& poſtmodum ablutam; pharmacopolias omnes modò repleuit, quia veræ tanta copia per librarum centena- ria haberi nequibat, vt fufficeret omnibus. Hactenusille.

Scribit alter, maximus Philoſophus multæ authoritatis in hanc ſententiam.

Terræ ſigillatæ virtutes immenſæ, quas habet vltra vene- norum ſumptorũ debellationem, breuibus indicandæ ſunt. Oculorum varios curat affectus, vt ruhiginem, maculas,&c. ſipræparctur aqũa fontana,& cxtrahatur iuxta vulcanicam artem.

Nec ſatis laudari poteſt, cum eius arcana per aquam vitæ, ritè fuerint extracta, ſingulis diebus pondere magni grani horgei ſumpta, contra membrorum paralyſim, calores in- tenſiſſimos,& præſertim aduerſus capitis rabioſos dolores, quos citiſſiiè pellit, radicitusq;ʒ tollit patientem liberando. In ſumma, Philoſopho ſatis indicatum ſit his paucis, inuin- cibile contra venena quæuis,& mortem, in morbis omni- bus antidotum certiſſimum eſſe. Hæc ille.

Ego verò hanc Strigicam Terram ex arte chymica(quæ meritò Magiſter& dux omnium, in quibuſuis artibus, do- ctorum,& literatorum virorum eſt) exiſtimaui aurum in- uerſum eſſe, per diuinum ordiuem,& naturę prouidentiam, à metallica natura, in ſummam medicinam, veris medicis & xgrotis præparatain, actranſiuutatam præſertim aducr- ſus venena intrò ab hominibus aſſumpta, quæ alioquin gra- uiter, nec ſine maximis ſumprtibus haberi vel præparari po- teſt: vt cgo ex auro Hungarico, terram confeci Strigicæ per- ſimi-

MM⸗S