Druckschrift 
Terrae Sigillatae Nvper In Germania Reptertae : Vires atque virtutes admirandæ, eiúsque administrandæ ac vsurpandae ratio / Ex multiplici experientia Andreae Bertholdi Oschacensis Misnij, [Mauritius Thaurer D., Laurentius Hyoerius M.D., Ioan Krug, Paulus Herl]
Einzelbild herunterladen

LEAn.

iudicio præſentis medici aut chirurgi vtiliſſimè applicatur. Cerebri teſtiumve vulneribus ſuccurrit, ſi cum aqua roſacea diſſoluta, madefacto linteolo, vulneri adhibcatur, ita enim ab inflammatione& affluxu humorum præter naturam, at- que omnibus fere accidentibus, vulnera præſeruantur& con ſolidantur.

Quintò, Sanguinem quoq; ex quacunq; corporis parte erumpentem ſiſtes, ſi trociſcum vnum huius terræ in pul- uerem contcras, eumq́; cum ſaliua hominis aut alio liquore in pultem redactum affectæ parti applices. Naturalem au- rem ſanguinem inhibebis, ſi terram hanc cum aceto, albu- mine oui& aqua tormentillæ bene commixtam, lintco- loque inductam, temporibus& occipiti ſæpius applices, na- ribusq;ʒ ipſius adhibeas. Sanguinis verò grumos ex varijs ca- ſibus intra corpus coagulatos ſic diſcuties, ſi vel ſolam ter- ram hanc in vino calido, vel huius drachmamvnam,& tan- tundem de bolo(quem lapicidæ in inedio ſaxorum reperi- unt,& germanicè Leberſtein à colore,&à loco Stcinmarck appellant) in duorum ouorum albuminibus,& aceto cali- do cum ſcrupulo vno croci diſſolutam ægroto propines.

Sextò, ad catarrhos diſſipandos, vtere hac noſtra terra manè& vcſperi, vel in vino albo aut alio iuſculo, idque ſæ- pius, ſtatimq́; fudores moueas,& experieris te multum re- creatum eſſe.

Septimd, profluuium omne ventris nimium cohibebis, ſi drachmam vnam huius terræ manẽ& veſperi in aqua tor- mentillæ, foliorum quercus aut florum acaciænoſtræ, diſſo- lutam, hauriendam des.

Octaud, ne ambuſta puſtulas emittant,& cutis citò rena- ſcatur, ſuperfunde terræ noſtræ aquam puram fontanam, quæ calci viuæ infuſa per noctem ſteterit eamq; mixturam penna nigræ gallinæ parti læſæ leniter, idq; ſæpius, illine. Nond,