Druckschrift 
Terrae Sigillatae Nvper In Germania Reptertae : Vires atque virtutes admirandæ, eiúsque administrandæ ac vsurpandae ratio / Ex multiplici experientia Andreae Bertholdi Oschacensis Misnij, [Mauritius Thaurer D., Laurentius Hyoerius M.D., Ioan Krug, Paulus Herl]
Einzelbild herunterladen

committo, quæ iam ſæpiũs experientia cognita& tentata ſunt. Ea ſalte m in gratiam eoruin qui in operibus medicis minũs ſunt exercitati, nunc deince ps breuiter perſtringam.

Primdò, ſi cui venenum, vel in cibo,vel in potu, vel quo-

cunque alio modo exhibitum fucrit, vel quis imprudenter ipſemet, vt frequenter accidere ſolet, lethale pharmacum deguſtauerit, hoc protinus ſimulac infectum ſeſe perſenſe- rit, drachmam vnam, aut plus, minũ ve, pro veneni violen- tia, ægrotantis ætate ac viribus, in liquore aliquo conue- nientidiſſolutam exhauriat. Tum ſi recèns aſſumptum ve- nenum ſit, atque tamen vcl in terra ipſa ad præſeruationem ante omnia ſit vſurpata, per vomitum reddet. Sin verò lon⸗ giori mora iam ad interiores venas translatum venenum fuerit, per ſudorem in lectulo bene coopertus, malum illud feliciter expellere poterit. Liquores autei conuenientes ſunt aqua cardui benedicti, morſus diaboli, vincetoxici, ſeu hirundinariæ, aqua radicum petaſitis, angelicæ, pimpinellæ, & ſimilium. Quod ſi horum liquorum copia ad manus non fuerit, cum vino albo alcxipharmacum hoc aſſumi com- modè poteſt.

Secundd, contra peſtem ſimili modo vſurpari poteſt, præſertim ſi contagio iam correptis& infectis admini- ſtranda ſit. Sed ſi preſeruatiui loco hac ipſfa terra vti quis voluerit is integram drachmam aſſumere non opus habet, imdòdimidiam ſaltem matutino tempore cum vino, vela- ceto calendularum, aut alio liquore conuenienti acci- piat.

Ego hac terra ſequenti modo, idque maximo cum fru- ctu, ac felicitate vſus ſum. Quamprimùm aliquis cordis aut capitis dolorein, horrorem febtilem, nauſcam, vertigi- nem,& alia peſtis ſigna perſentiſcit, drachmam vnam no-

ſtræ terræ, in vino, aqua, aut aceto, al. c iuiculo diſſoluo/& ægro-