Druckschrift 
Oratio De Qvaestione Illa: Dissensionibus In Ecclesia Gliscentibvs : Qvid Facere Homo Christianus, præcipueq[ue] sacrarum literarum studiosus, et quomodo se gerere debeat, vt ad Cognitionem veritatis perveniat / à Georgio Sohn, S. Theologiæ Doctore, in celeberrima Academia Heydelbergensi habita, XVIII. Iulij, Anno M.D.XXCIV.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

TNDAG ANDA5 VFATATIö.. 21 cium vobis accerſatis, dum&veritatem oppugnatis, & eius ſtudioſos homines innocentes condemna⸗ tis. Itã que ſi in vobis Dei, ſi Eecleſię, ſi propriæ falutis amor eſt, hoc curate, hoe ſuſcipite, oe agite: Ei ſi vi⸗ deritis lucẽ veritatis, imò fiſcintillam videritis, no- lite reſiſtere Spiritui ſando, ſed date gloriam Deo,& humana omnia veritatis confeſſione poſteriora du⸗ cite, ſicutdicitur Eecleſiaſt.cap.. vſque ad mortem decerta pro veritate,& Dominus Deus tuus pugna⸗ bit pro te: Nolite commitere, vt de vobis verum ſit, quod de Donatiſtis Auguſtinus in Epiſtola 4. ad Vincentium ſcribit: Quod multi eorum manifeſta veritate commoti vellent quidem fieri Catholici: Sed id quotidie, reuerendo ſuorum offenſionem, differrent: ſed imitamini Euſebium illum Eccleſia⸗ ſticæ hiſtoriæ, autorem, qui cum ante Nicenam Sy⸗ nodum Arianus eſſet, poſtea melius edoctus& eon- uictus luceveritatis, errorem agnouit,& depoſuit: Imitamini Auguſtinũ illum excellentiſſimũ Theo- logum, qui non tantum àManichæis redijt ad veram Fecleſiam, ſed etiam in ea iamdudum Orthodoxam religionẽ profeſſus,& iam ſenex libros Retractatio- num edidit. Cogitate quod idem in Epiſtola paulò ante citata ad Vincentium ſcribit: Quid adhuc dubi- tas tenere quod ſentis, niſi quia id quod non ſentis, aliquando ſenſiſſe vel illud defendiſſe confunderis? Et dum erubeſcis corrigere errorem, non erubeſcis permanere inerrore?quodvtique potius erubeſcen- dum fuit. Quod ſiforte non poteſtis omnes omnia ſtatim aſfequi: ſi nowilico omnibus omnia patent: ne turbari vos ſinite,ſed in propoſito perſeuerate,& 85 425 F Spiritu