—— ℳ
8
22. Hoetanto Principe ſuæ gentis optimo&(heu hen) poſtremo: quem non dubito quemuis veſtrum optaſſe diut ius ſuperſtitem: addo etiam: vel⸗ le ſi fieri poſſet, quouis ſuperſtitempretio: hoc inquam, patriæ patre, du-
ce, luce, Principe& Domino noſtro Clementiſsimo, qui nobis vel lumi- nibus carior fuit, orbati ſumus,(ah fata, ah aſpera fata)quem grata me- moria, quem lachrymis& fletibus largiſsimis ac profuſiſsimis proſequi- mur, quem deſideramus, vt orbi filij Patrem dilectiſsimum. Hoc offi- cium pium Deoq; gratum eſt: Quis enim filius non prorſus degener, pa- trem non lugeret ademtum? Quis ſubditus non Principem tanquam auul- ſum caput, vel ſui capitis, ſeu potius totius Reipublicæ,& ditionis, coro- nam, imò euulſum cor,& lumen effoſſum non plangeret? Attamen qui dulciſsimam Reſurrectionis ſpem habemus, in hoc flebili& lamentabili rerum noſtrarum ftatu, viciſsim nobis proponamus, quæ animum nobis abiectum& conſternatum erigant. Scimus, omnes capitis noſtri capil- los eſſe numeratos: Scimus humanarum rerum nullam ſtabilitatem aut perpetuitatem eſſe. Summireges occidunt& Principes: totæ gentes& familiæ euertuntur& intercidunt: quod videre triſte quidem ſpectacu- lum eſt: ſed ad nos redeamus, animati& erecti ſpe melioris vitæ, ad quam pPrinceps noſter, piæ memoriæ, feliciter receptus, cum omnibus pijs Prin- cipibus,& ſalutaribus Dei organis, Dauide, Zedekia, Ioſia, Conſtantino Magno, Theodoſio Magno, cæterisq; quam plurimis dulciſsima ac æter- na conſuetudine fruitur, Deum intuens de facie ad faciem: Interim in his terris, inter ſummos totius Romani Imperij, perinde atq; infimos Or- dines: laudem, quam diu mundus durabit, veriſsimam obtinet, pietatis, fidei iuſtitiæ, prudentiæ, moderationis: inter ſubditos autem, vt pater
optimus inter optimos filios, memoriam indelebilem, ad alios atq; alios inſequentibus temporibus, longiſsima ſerie futuros poſteros, recentem vſqʒ S& nunquam deſituram,
bi
C ORR I6 ENDA.
Num. 7. lin. 1. lege: corpore: ita pij parentes. Num. 9. lin. 21. legze; virtute, in Turcas paſsim. Num. 3. lin. 29. lege; actionem dramatis alicuius.
Num. 15. liu. 18. lege; JvRoaöS.⸗


