R
AC DOM Nö, DOMTXO MAVRTTTO HAF ſorum Landgravio, Dominoſuo clementjß⸗
uM non ignorarem, Heros illuſtriß. non in eo ſolùm populo, quem heredem ſibi Do- minus elegit; ſed in plerisq;; etiam gentibus aliis, quas ad humanitatem æquitatemq; ali- quam natura informavit, uſuobtinuiſſe, ut magnorum excellentiumq́; virorum ex hoc —
mundo diſceſſus lamentationibus& triſti-
bus næniis deplorarentur, facere equidem in hoc communituæ Celſ patriæq; univerſæ luctu non potui; quin laudatiſſimum Principem pattem tuum, magnũ ſanè Imperii Romani lumen, cui ad vitam verè perfecteq; beatam ſola vitæ diuturnioris uſu- ra defuiſſe videtur, carmine aliquodefletem. Arbitratus autem non indigmum fore, ſi cùm illa, quæ celebertimus Heros præcla- rè ac laudabiliter geſſiſſet, quoad à me fieri poſſet, attingeren- tur: Tum verd quæ ſepulturæ officia à tua Celſitudine chariſſi- moparenti, quaq; religione& pictate nuper præſtita ſint, ab aliis quoq; cognoſceretur, pro eo, quod datum fuit tempore, uno ſi- mul eodemq; labore utrumqʒ complexus ſum. Hoc verò quic- quid ſive carminis ſive laboris eſt, typis expreſſum tuæ Celſ. ex- hibeo, non equidem, ut quod in Gambyſe certatim olim palpo- nes faciebãt, qui regem adhuc juvenem fortiſſimodigniſſimoq́; patri temerè præferebant, aſſentationibus tuæ Celſ. inſidier: ſed ut in paternarum virtutum imaginem, ſive in his rudioribus 2 meis


