16.
animi ſententia: tu competitor,& frater chariſſime, Dauid Mül.
lere, breuiter& dilucide explica. Ioannes Georgius Mülleris
Tubingenſis.
S41TIV6 ESSE ILN FSENFCTVTE D F⸗ mům ex hac vita diſcedere.
3₰§ I, quæ dixiſti, frater chariſſime Iohannes Georgi, vera ſunt, vt
vera ſunt: non profectò inficiari potes: quin mea, quæ firmi- ter ſtatuo, animi ſenſa, tuas aliorumque præ conceptas opiniones, magno poſt ſe interuallo relinquant. Quæ enim tu protuliſti de agnitione Dei, de profectu in artibus,& cæteris humanioribus di- ſciplinis: de vtilitate, quæ ex homine in Ecclefiam, Scholam,& totam Rempub. priuatamque domum, proficiſci& conferri poteſt: de profectione ardua ad ſeculum beatum: illa omnia& lingula/multò melius à ſene& decrepito, quàm puero vel viro ætatis conſtantis, pronunciari poſſunt. Vbi enim eſt doctrina? apud ſenes. Vbi eſt eruditio? apud ſenes. Vbi conſilium ſalutare? apud ſenes. Vbi eſtprudentiaꝰ apud ſenes. Vbi rerum vſus& ex- perientia? apud ſenes. Vbi pietas? apud ſenes. Vbi meditatio mortis/ quam Plato Philoſophiam appellauit? apud ſenes. Hinc Philoſophus dicit Ethicorum 6. cap. I. quòd illis etiam abſque rationibustanta fides habenda ſit: quanta alijs/ qui argumentis ſua confirmant. Additur ibidem ratio: Comparãrunt enim ſibi oculum experientiæ: quo ipſa etiam prudentiæ principia cogno- ſcere poſſunt. Vnde Romani ſuos pueros ſenibus adiunxerunt: vt ab ijs honeſtatis principia,& vitæ honeſte degendæ rationes, perciperent vt apud Cic. in Lælio videre eſt. Vnde luriſperiti di- cunt: Senatus ex ſenibus conſtituendus: ſenes ſunt prudentiores juuenibus: ſenes multa ſuo malo didicerunt: ſenes omnes ſeculi gatuitates facilè contemnunt: ſenes magis ſalutis æternæ memo- res præſumuntur: ſenioribus teſtibus plus creditur, quãm iuniori- bus. Et vmbra ſenis plůs valet/ quàm gladius iuuenis. Quòd ſi veſtræ opiniones mexæ eſſent præferendæ fententiæ vita longæua non eſſet benedictio Dei: quod abſurdum foret. Deus n liberis Pa-
rentes honorantibus promiſit:quòd bene& diu in hac vita ſint vi- cturi,


