Druckschrift 
Danielis Maichelii Oratio de splendidis Vitae humanae Miseriis : Habita Ipsis Cal. Maji A. MDCCXCLI : Cum Rectoratu Academico Sese Abdicaret, Novumque in eo successorem publicè renuntiaret
Entstehung
Einzelbild herunterladen

(14) Se

briumque de rebus judicium ferre, aſſueverunt, facile intelligitis, Auditores, non modo in throno Regum, non in aulis Principum tantum, ſed ubivis alias perque omnes vitæ ordines atque ſtatus plurima eaque diverſa ſplendidæ miſeriæ indicia comparere.

Divitiæ per ſe non malæ, neque tamen potiſſimüm, nedum ſolæ felicitatem hominis abſolvunt, quippe incer- , fugaces, multisque caſibus atque viciſſitudinibus ob- noxiæ, neutiquam igitur animum hominis verè tranquil. lum præſtare, aptæ; quo nomine dignus eſt, cui locum hic demus, Lyricorum Poẽtarum facile Princeps:

Non poſidentem multa vocaweris Kecte heatum, redius oc cupat Nmen beati, qui Deorum Muneribus ſapienter uti⸗ Duramquè callet pauperem pat, Pejuue leibo Fagitium timet.

Qui igitur animo toti in divitiis recumbunt, eas. que in ſuum vertunt idolum, his fulgentis auri ar- gentique copia nil niſi ſplendidam miſeriam denuntiare, videtur. Inprimis autem felicitatis imaginariæ, imo& manifeſtæ ſtultitiæ notam incurrunt ill, qui per ſum- mam avaritiam opes, quas poſſident, neutiquam in ſuos, nedum aliorum uſus, conferre, ſatagunt; his enim tam deeſt, quod habent, quam quod non hahent, quippe in- ſatiabili opum augendarum deſiderio unicè flagrantibus. Quod igitur Hydropicis uſu venire ſolet, ut,

Quo plus ſumnt potæ, plus ſriant ur aquæ.

ldem in avaris obſervari ſolet, in quibus, ut ait Hbratiu, creſtentem ſequitur cura pecuniam Majorumque fumes.

Vel,

0