16 HRM. KIRcRRERITPOZoRNHRIL2 Cvi fabula, ex qua tuus Filius æquiſſimo animo egreſſus, quid habet quod vero vitæ nomine dignum cenſeri poſſet? Fu- mus& funus ſunt rerum mortalium omnia, neq; digna quæ a generoſi& cœleſtis ſpiritus animo ſuſpiciantur nedum ex- pctantur. Van hujus vitæ honores omnes: vanæ dignitates: vana ſtudia: quibus qui citius expeditur ac liberatur,/ tan- quam ergaſtulis ac vinculis, eo ille felicior& Neo acceptior meritò cxiſtimatur. Quod etiam gentium profanarum ora- cula conſultores ſuos cælare nõ potuerunt, quemadmodum ea de re contra ſtolidam Crœſi Regis inſolentiã prudentiſſi- mus Solon egregiè multa diſputavit, ut Herodotus teſtatum reliquit, cum Clcobis& Bitonis duorum adoleſcẽtum cele- rem& præmaturum exitum, quem tanquam rem omnium beatiſſimam à Diis pietatisq́; præmium conſecuti erant, o- mnibus Crœſeis divitiis& regnis longiſſimè præferret. Sed quid à gentibus veri Dei ignaris teſtimonia beatitudinis ve- ræ arcelſo? Quin potius divinas literas audiamus: Quidil- læFidelium obitum, non interitum, ſed tranſitum ad Peum & migrationem ad æternam tranquillitatem. ad amꝙœniſſi- mi paradiſi tempe appellant: Peum illæ noſtrum. Deum vi- ventium, non mortuorum prædicant: beatosq́; dicunt o- mnes, qui in Domino oppetant, quorum in Dei manu ani- mulæ conſiſtant, ab omnibus dolorum& anxietatum ſtimu- lis immunes. Sedò nullis vel humani eloquii viribus, vel co- gitationum ſpatiis complectendam cœleſtis regni gloriam, ab omni æternitate electorum cœtui paratam, quam neque ullius oculi acies penetravit, neqʒ ulla auris percepit, neq; ul- lius animi unquam magnitudo comprehendit! Quæritis clariſſimi Vultejani ſuperſtites liberi, quæritis parvuli, ubi- nam locorum nũc cariſſimus veſter fraterj onAMRks agat,
quorſum ex conſpectu veſtro abierit, quò peregrinatus
ceſſe-


