Defendes portu claſſes: Tutaberis alto
Sæpe fatiſcentes: Siquid fortaſſe furenti Aequore ſit merſum: liqdis ſeu uiuat in undis: Omnia iuris erunt hominũ ꝛuereqʒ fateri Tunc poterũt:cœlũ: terras:maria oĩa propter Se a ſuperũ fabricata manu:pedibuſue ſubeſſe Cuncta ſuis: ualeant ſummi cũ ſidera cœli Ingenio nouiſſe ſuo· per numina:cunqʒ Telluris domini plane uideantur:& iplum Aequor ad inuentas a bs te peruenerit artes: Præterea quondam uoluit ſi Roma triũ phos Deberi ducibus:geſtis bene rebus:& hoſte Sub iuga perducto Romani nominis: uni Quos tibi frenati decernet gratia pontiꝰ Aui totiens italas claſſes:mundiqʒ per undas Diſiicit:& penitus laſſas in littore frangit- Non quos: Teutonicis ſupatis hoſtibus: olim Duxit ad hos colles Marius: nõ pontica qᷓles Pompeio peperit tellus:non rege ſubacto Perſa Tarpeias quos paulus uexit ad aras: Vnde hõim pars læta fuit: Pars maxĩa triſtis Cladibus:& patriæ damnis confuſa ruinæ: Sed quibus: ex omni terræ regione:ſerenis Mentibus aſpirent reges: populiqʒ frequentes Corpore ſi nequeant: cum tollas altius albos Victor honoratus Tarpeia ſede iugales:


