Druckschrift 
Oratio de vita et fato ... Dn. Adriani Albini ... / Scripta & habita ... à M. Christophoro Neandro
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1 twwſc, catosetig cebe ei

as düin nmiler ubla t depib nereumt driucn 0D- Aciu

munt:quod hic foris, ile domi perſonam principis get ſerit. Enimverò poſt rranciſcum Naumanum, Cancellarii munus tam diu obiit, quoad perturbatione ac motibus rei Romanæ tanquam ſegete ac materiâ gloriæ ſuæ ab eo avocaretur. IonaxxNTs enim Marchionis, qui vir- tute atq; ingenio ſapientis ſibi cognomen pepererat, tanta erat auctoritas: ut quotiescunq; res arduæ ac dif- ficiles in imperio Romano exorirentur, omniam ocu- los in ſe converſos haberet: quos ne falleret, curis do- meſticis Sorerum præficiebat: Albinum autem, cui tan- quam falcro ac bacillo innitebatur, faciem ſuam aucto- ritatemq; ad negotia externa adferre volebat. Interim tamen Cancellarii nomen Adriana Marchionis literæ, imperiiq; decreta ſemper impertièrunt:& poſtea illu- ſtriſsimus noſter Blector denuo confirmauit. In hac i- gitur provinciã durà ac difficili quid egerit: quot nego- tiorum fluctus ſubierit: quot moleſtiatum tempeſtates partim privatas ſuſtinuerit, partim publicas in fe con⸗ verterit:agite paucis conſideremus. Ego enim ſic ex- iſtimo in Cancellario quatuor hæc ineſſe oportere: ſei- entiam juris rerumq; civilium, eloquentiam, auctorita- tem.& ſidem. Quis igitur hoc homine ſcientior un- quam fuit? qui, ex quo tempore animum ad ſtudium juris applicuit, in illius penetralibus totus fuit: qui us juris doctrinam ſcientidà complecteretur, non intra Germaniæ tantum fines ſe continuit, ſed alpes quoq; tranſcendens Italiam adiit, Galliam peragravit: qui& privatim Lipſiæ,& publicẽ ſummà cum laude hie Francofurti docuit: qui extremã pueritia diſcipulus fu- it ſummorum jureconſultorum, ineunte adoleſcentia illuſtriſs. principum præceptor. Non certè leguleius ille erat aut formularum cantor: ſed ex legum fontibus C 2 talis