Druckschrift 
De Lavdibus Jesv Christi filii dei et hominis oratio M. Calebi Trygophori Corbacensis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

effecero, vt in omni hominum ocetu gratijs agendis laudert Non æris aceruum a vobis, non auri pondera expeto: non hir- corum taurorumòâe ſanguinem mihi præmium capio. Quid enim auri deſiderio tenear, qui montes atque adeò quæcunque metalla condidi? aut carnis, qui manibus meis omnem carnem ſuſtineo? In ammis veſtris omnes triumphos meos, orna- menta honoris, laudis inſignia condi& collocari volo. Pſal. lite nomini meo: voluntati ſatisfacietis meæ. Suſcitari vos ſinite à prauis actionibus,& à me cum ludex rediero ſuſcitabi- mini. Gratias mihi in hac vita agite, Cin æternum mecum vi- uentes agetis b b

Quando igitur Mediator noſter pro ſummis beneficijs, pro ineffabili charitate, pro ſeruitute grauiſsima, proque hac qua nos beauit felicitate nihil aliud poſtulat: agite mentibus noſtris huius temporis memoriam inſculptam retincamus,& cum Ma- gis ad cunas ipſius procidamus: Adite ergo conuertimur generis humani Conditorac Redemptor Dei ſimul& virginis rili IES v CHRIST E, tibi laudis hoſtiam offerimus: tibi gra- tias agimus quantas animo concipere, lingua proferre poſſu- mus maximas, qui Verus luſticiæ Sol exortus, tartaream pecca- torum noſtrorum caliginem diſpuleris, diem verè almum re- duxeris: qui incomprehenſibili tua miſericordia incomprehen- lbilia beneficia nobis largitus fis, Per hoc adorandum re- ſtaurationis noſtræ myſterium, per incomparabilem charita- tem, quæ te à ſinu Parentis in gremium virginis, ex arce cœli in Hhanc lachrymoſam exilij noſtri vallem deduxit, rogamus, vt nos qui iure tui ſfümus, amore etiam tibi indies magis magisq́; adſeras,& quod finxiſti- opus refingas tuum. Eflice pro in- credibili tuo in nos amore; vt tu quoque vnus nobis dulceſcas, vnus ſapias, tevno nos delectemur, tevnum admiremur ac dea- memus. Et quoniam Diaboli nos ſemper circumſtant inſt diæ, exurgs quæſumus Leo inuictiſsime de tribu Iuda,& quem 3 non tibi!