HISTORIA MARGARITI
cum allegorica interpretatione.
MaRgaridos ſeſtiua dies labentibus aſtris Dum redit,& grata gaudia luce refert: Margaridos nobis dulci de nomine uiſum eſt Sarmina Pierijs ſcribere pauca modis. Forſitan hiſtoriam uitæq; quis acta requirat, Dionius& numeris æſtimet illud opus: Quod genus illius, quæ patria, quic; parentes, Qui mores, uitæ quod genus, atq; necis. Talia cum poſsint exemplo multa monere, Materies fateor uerſihus apta forent. Sed quia ſeu mœeſtis perierè volumina bellis, Dum toto Mauors ſæuijt orbe minax: Fabula ſeu potius ſub imagine picta putatur Pagina de forti milite quicquid habet, Scilicet inſidijs Lernæ te magne Georgi Margarin auxilijs eripuiſſe tuis: Cætera prætereo, neq́;ʒ enim paro grande poẽma, Grandia nec noſtris uiribus apta reor. Pauca mihi dum Muſa tamen de nomine dictat, Huc ades auxilio Spiritus alme tuo. NAScitur in Conchis quædam precioſa marinis Quæ pellucenti gemma colore nitet, Paruacʒ ſi liceat rebus componere magnis, Penè oculos ſimiles piſcis habere Pler. Margarin hanc proprio deſignant nomine gemmam Naturæ ſeriem qui retulere libris. Vtq;


