Druckschrift 
Oratio De Conivgio, Recitata In Sacro Nvptiali Clarissimi uiri Tilemanni Stellae & pudicissimae uirginis Helenae filiae honestissimi uiri Baldasari Rotermunds Consulis Suerinensis /Avtore Davide Chytraeo, Epithalamion Scriptvm à Iohanne Vuillebrochio ; [Beiträger: Georg Fabricius aus Chemnitz]
Einzelbild herunterladen

Sparſit Deus etiam in animantia quædam ſi⸗ mulacra caſtitatis coniugalis, ut columbæ non co- pulantur pluribus neq; deſerunt coni uges, niſi alter uiduus aut uidua fiat. Hæc fortaſſis aliqua cauſa eſt cur in lege Moſis Puerperę par columbarũ uel tur- turum Deo offerant. Et in ſapientũ picturis colum currum Veneris trahiere finguntur, quia fœcun ſunt& coniugij iura ſeruant. Tuentur iura con⸗ iugij etiam Ceyx& Halcyon, de quibus ſcribunt altero coniuge mortuo alterum præ luctu extin⸗ gui. Ciconiæ roſtris occidunt adulteros. Aquilæ ſuos pullos in ſolem aduerſum exponunt exploran⸗- tes, an proprij uel ſpurij ſint. Hacc ueſtigia Deus ideo in naturas animantium impreſſit, ut nos ad ca⸗ ſti coniugij decus tuendum inuitarent& à uagis li⸗ bidinibus deterrerent. b

Sed accedo tandem ad ſplendiſſimam Coniu gij laudationem, quæ à Paulo copioſè illuſtratur. Eſt enim coniugium imago illius admirandi-

deris, quo Chriſtus ſibi Eccleſiam copulauit, ac com

monefactio de ſummo& inenarrabili amore Dei, quo ſponſam ſuam Eccleſiam complectitur.

Lucere autem inter ſponſum& ſponſam& in omni pio ac caſto coniugio hæc quinq; debent. Primo amor mutuus, uerus, ardens, ſincerus, ſuauis, nihil habens ſimulationis, nihil ſuſi picionis, nihil mo roſitatis, diffidentiæ, faſtidij, ſuperbiæ, in quo amo- re mutuo acquiescant& uterq; uelit alteri bene eſ⸗

ſe. De⸗