Druckschrift 
Oratio De Conivgio, Recitata In Sacro Nvptiali Clarissimi uiri Tilemanni Stellae & pudicissimae uirginis Helenae filiae honestissimi uiri Baldasari Rotermunds Consulis Suerinensis /Avtore Davide Chytraeo, Epithalamion Scriptvm à Iohanne Vuillebrochio ; [Beiträger: Georg Fabricius aus Chemnitz]
Einzelbild herunterladen

ac ſceminæ& primum autorem admirandi& dul- ciſſimi fœderis couiugum toto pectore oro, ut con- iugium fœlix, tranquiſlum, fœcundum& ſalutare ſponſo& ſponſæ tribuat. Hæc uota 8& pro omni- bus pijs coniugibus& præcipuè nunc pro uiro do- ctrina, uirtute& bene meritis erga Eccleſiam Dei & Rempub. literariã Clariſſimo, Tilemanno Stel⸗ la,& ſponſa ipſius Helena uirginum decore, faciunt omnes boni& Eccleſiæ Dei ac literarum amantes,

qui ſuam uoluntatem& beueuolentiam perme

huic Illuſtriſſimo coœetui uoluerunt ſignificari.

Etſi autem tanta amplitudo eſt admirandæ ſapientiæ& dignitatis in coniugio, ut eam nulla mentis humanæ acies penitus introſpicere, nec ulla eloquentia poſſit exhaurire, tamen Floriferis uta- pes in ſaltibus omnia libant Omnia nos itidem de- paſcier aurea dicta Aurea perpetua ſemper digniſſi ma uita decreuimus,& quantũ tẽporis propoliti an guſtia concedit, Fontes ueræ laudationis Coniugi indicatis rerum capitibus& præcipuè imaginem admirandi fœderis inter Chriſtum& Eccleſiam in amore coniugali propoſitam delibabimus. Cumc in hac tenuitate mea non poſſim orationis ſuauita-

te ac elegantia politiſſimarũ aurium ueſtrarum ex pPectationi reſpondere, operam dabo ut illuſtrium exemplorum& hiſtoriarum commemoratione ſermonis breuitate tædium ueſtrum leuem.

Indidit

+2 8