Druckschrift 
De Nvptiis Generosi Comitis Vvaldecensis Volradi, Et Anastasiæ Comitis Schvvarzburgensis Henrici filiæ Carmen, Res gestas quorundam Comitum Vualdecensium complectens : Psalmvs XXXI Paraphrastice Redditus, & inscriptus reuerendißimo Episcopo Monasteriensi Francisco, quòd is contra hostes Verbi diuini, & huius causa suos quoq[ue] uti eo uive seu precationis seu consolationis hoc tempore poßit / Autore Ioanne Richio Annoueriaceno ; [Mitwirkende: Rodolph Caspar, Johannes Ludwig Rullius]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

COM. VOLRADI.

Quam fore felicem Plato tum, cum ſceptra tenerent Siue ſophi, ſeu quos penes eſſent ſceptra, ſtuderent Euaſiſſe ſophi, rerumq́; inquirere cauſas: Te necenim quiſquam doctrina flectit habenas Clarior, ut taceam cum lin guis nota duabus Omnia, quæ teneris complexa iuuentaſub annis, Vt taceam gemini tibi nota uolumina iuris, Omui genas meminit nemo te promptius uno Hiſtorias, quas ceu digitos, ſiquando recenſes, Ora tenent proceres mirati uerha loquentis. Quid memorem ſacræ tibi cognita dogmata chartæ: Quæ quia nocturna uerſas, uerſasq; diurna Indeſeſſe manu, te relligionis amore Nobilitas uerè, quæ noſtro tempore rara Eſt Comitis uirtus, nigroq́; ſimillima cygno. Hinc in te ſummum cunctorum acquiris amorem, Te plebs, te proceres, te coniunx, teq́; maritus, Te uir, te puer, admirantur numinis inſtar. Quid re fero patriæ, quæ te miretur, amorem? Concilias totum tantis tibi dotibus orbem. Nuper enim celebrem cum confluaiſſet ad urbem (Quam Regenſburgum Germano nomine dicunt) Hinc acer fidei defenſor, at inde Papiſta Hoſtis atrox fidei, tandem concorditer ortos Vt pietate ſuper poſſent ſopire tumultus: Quii noſtras partes ſciret volrade tueri Ingenio, eloquio, te præter, nemo repertus. Quin tua tanta illic, mirandus ut omnibus eſſes, Emicuit uirtus, qua pugna dirempta fuiſſet Mox quoq ſi pietas magis ipſa mouere Papiſtas, Quam gula, quàm pinguis potuiſſet cura culinæ. Hinc Volrade tibi Muſarum nobile dono

D Nomen