oipenſann. u undietehmm 7 ced admaioranin b ruit te ta faaa um(gu mouentn u Murchio ninu Certaturus dan dur quots huina uit tua urms intr t dicere baunni sbuerenuur ineme
alcafgiqu
Tu ſeruas an ſigna uelint ad bella eiere, Et quereris tardos ire redire dies. Nec mora, ſigna canunt, nullumq; libentius unquam Auditure ſonum promptus ad armaruis, Et ſtringens gladios,& in hoſtis uiſcera uibrans, Viſus es in rigidos cominus ire Getas. Teq; retardarunt non lurida ſpicula felle, Ardet honeſtatis pectus amore tuum.
Sic utinam reliqui famam uirtutis amaſſent,
Noſtracq; nunc iterum Pannonis eſſet humus. His tua Teutonicum compleuit laudibus orbem Fama, manet nulla quæ moritura die. b Tu modo ne ceſſes meritis extendere famam, Et nihil his factis pulchrius eſſe puta. Ante tamen, bello quam quærere nomina pergas, Qua meliora geras, noueris eſſe uiam. Innumeros uicto referas ut ab hoſte triumphos, Reſtituaſq; domi iura petita tuæ, Synceræ fidei patriam niſi munere dones, Gloria magna licet, glorià parua tua eſt. Qui gerit in terris a cœli numine numen, Illum quod faceret tale decebat opus. Hinc tu, non dubio quæ ſunt uulgata relatu, Saluificæ curam relligionis agis. O quoties plenis oneraſti ſydera votis, Duceret hunc nitido Solut ab axe diem, Arbitrio quo ſceptra tibi moderanda uenirent, Et uelles patriæ reſtituiſſe fidem. Gratia magna Dijs, tibi ſceptra tenenda uenerunt, Nunc volitent voti libera frena tui. Aſpicis æthereas ut eant pia vota ſub auras, Quo florere fidem per tua regna ſinas.
B ij Fiat


