B. Magmenndrr animi cuoruüle inujenaz eft qnnx d ſummormn ur iburan iudt fuiſſem, inur-
remus lulbaa-
Romana eloquentia? Quo magis dolere ſoleo, quo⸗ ties mecum nationis noſtræ calamitatem memoria repeto, non quod& ſuos hæc non habuerit Camil⸗ los, Scipiones, Hannibales, ſed ingenia ei defuiſſe queror, quæ in reruma noſtris domi foriſq; geſtarum hiſtorijs texendis elaborarint, quæ ſi habuiſſet, in ui⸗ tas Maiorum noſtrorum tanquam in ſpeculum,& o- mnium uirtutum uiua uelut exemplaria inſpiceremus, quibus nunc temporum inſcitia nos orbauit. Quæ ac⸗ cidiſſe ſuperioribus ſæculis nõ dolere hominis eſt pla⸗ nè nihil intelligentis, noſtris eſſe mutata, nõ gaudere, etiam ingrati. Vigent enim hoc ſæculo diuinitus apud nos ingenia, florent eloquentiæ ſtudia, adeò, ut quot Duceis Germania habet, quorum in defendendis aris
focis opera utitur, totidem pene rerum geſtarum
abundet conditoribus. Nam ut alios ſilentio prætere⸗
am, ſunt etiim prope innum erabileis, tuæ certe uirtu⸗ teis Princeps Georgierneſte preconeis inuenerunt,
quod cum mihi Conradus a Vuintem inter cætera quoq; ſignificaret, cohortareturq; me, ut& ipſe ali⸗ quid de tuis laudibus componerem, etſi ab eo animus meus non abhorrebat, ut qui ſemper talium uirtutum mirificus extitit admirator, tamen oecupationes quæ⸗
dam hoc tempore mex id non patiebantur,& tempo⸗
ris anguſtia tuorũ meritorum amplitudini non reſpon deb at. Quare quod potui, cõpoſui, nuptiarum tuarũ Epithalamium, in quo obiter laudum tuarum ſumma attigi capita, quod ſi minus iuſto eſt, neq; enim hoc in- ficior, rogo te laudem ut animo non lingua metiaris. præclare enim Poeta Tragicus At qui fauoris gloriam ueri petit
Animo magis quam voce laudari volet. Vale. Datæ Anno 43. 16. Kalend. Septemb. Viteberga.,


