Hoc tamen auditum mili fas ſit prodere carmen, Nympha quod Aoniæ conſors Salana choreæ Irriguas nuper Salæ memorauit ad undas, Dum tibi Sponſe ſacro Princeps clariſsime uerſu Gratata eſt ſociumq; thorum tædasch iugales. Tempus erat uiridi quo lætus gramine Maius
Gaudet ad arctoas propius concecdere portas
Iam reducem hyberno cœli de tramite Solem, Cum primum Boas irrorans Pleiadas æther
In gremium terræ tonitru deſcendit& imbre, Vnde nouum aſſumunt gemmantia prata uigorem, Plenior& pulchris adoleſcit floribus ætas,
Et fruges maturat ager. Iam fama uolantem Sparſerat in populos rumorem, atque affore tempus Nuncia uulgarat, qua uerbi ſacra ligantis Coniugium unirent. Sponſis indicit honorem Patria, feſtiuis certant adplauſibus urbes,
Vota facit uulgus, ſe lætus honoribus Umus, Præparat, exultat feſtos uiſura triumphos
Clara domus ueterum Vinaria nomine Regum Saxonici quondam ſedes illuſtris Othonis,
Qui lapſum imperium iuſto inſtaurauit honori- Et pacem Buropeæ turbatis reddidit oris.
Ornata aulæis fulgentibus atria lucent,
Floribus undat humus, prætexunt tecta corona,
Fuſaq; rorantes humectant Balſama terras. f 1 t re⸗


