Druckschrift 
Divi Lamberti Episcopi traiectensis, Martyris & magni apud Fribrugenses Brisgoicos Patroni unita / Philippo Engelbrechto Engentino autore
Einzelbild herunterladen

34 P. ENGENTINI

Id tribuo tantum quod flauus iuſſit Apollo. Et quod multa dies uix abolere poteſt. Te penes eſt tanti non infima gloria facti,

Qui canis ad Latiam carmina ſæpe chelim, Quod tædas olim pacatãq; luſimus arma Commouet iratas ex Helicone deas. Ergo erit hoſpitium non extra limina Muſis, Ne moueant ſubito bella proterua mihi. Sæpe tibi ſcripſi plenas Hieronyme chartas, Fruſtratus uoto ſæpius ipſe fui. Forſitan anfractu laſſata eſt Muſa uiarum, Ne mox emenſum cauta referret iter. Longa uia eſt nimium, uix& ſuperabilis uni, uod taceas miror forſitan inde minus. Te retinent olim præduri Saxones armis, Albis ubi effuſus cornua bina facit. Vnde Lycaonio Boreas ſub ſydere ſpirans Horrifer urenti contrahit arua gelu. Si uero quid agam, uel quæ mea fata requiris. Non grauor ad numeros cuncta referre leues. Euaſi tandem poſt ſæua pericula uitæ, Et felix aura proſperiore fruor. Pene mihi nuper uulnus nocuiſſet acerbum, Oduod tamen inflixit non inimica manus- Conualui rurſum. crudi quia uulneris autor Pr omptius auxilium uulneris ipſe tulit. P lenius hxc dudum(niſi fallar) charta legenti

Tradidit

1 Doſtui G Batba 2 (eebta N Hiccap E' Hancti Ft