Hinc etenim venit atra lues, hæc mortis origo eſt,
Hæc ratio, ut mulier, vir, iuuenisq́; cadant. Ergo quod indomita conſumtus morte maritus Concidit,& luſtus, fœmina caſta, iacet. Dimidium vitæ decus& ſolamen amicum, Qui tuit& cordis portio magna tui. Hunc luges meritò, lugent quoq; pignora cara Quas rapuit patrem mors inopina ſuum. Accedit cognatorum quoqʒ mœror acerbus, Affinesq́; omnes ore tremente gemunt. Scilicet id virtus, pietasq́; imitanda requirunt, ld iubet amborum connubialis amor. Sed quia non fletu mors inuidioſa mouetur, Parcere te lacrymis, Catharina, decet. Non etenim ereptum potis es reuocare maritum, Vel ſi perpetuis imbribus ora riges. Scilicet hoc regis Dauidis dogma monebit, Quod tibi ſuccurrat nocte dieq́; velim. Sicut enim nati dilecti funera quondam Ipſe pater luxit lege modoq́; pio. Coniugis amiſsi ſic lugens noxia fata Seruabis mediam, quæ placet, uſq; viam. Fallor, at amiſſum quod dixi, uerius ipſe Cum ſit præmiſſus lucida ad aſtra poli. Cernere ubi rurſus debes& noſcere eundem, Credere quod minimè turba profana ſolet- Reſtat, ut appellem uos pignora cara relicta, Quorum nunc nomen non benẽe Muſa capit. Quid iuuat immodicè defuncti funera patris Plangere, uel ueſtras ſic lacerare comas:
Defſlinitote
Lulcn
usryIn!
.1
CVmmanu 0 erigedn Pheue. 1 Qäidla ie Neſcim ü Quicqui e m A prita in be e ke


