Druckschrift 
Disputatio De Facvltate Medicamentorvm Pvrgantium : In qua doctrina Hippocratis & Galeni confirmatur, & contra Philosophos & Medicos clarissimos Iacobum Schegkium & Thomam Erastum defenditur / Proposita ab Adamo Lvchtenio, Phil. Et Med. D. Et Physiologiæ In Academia Ivlia professore publico ; Ad quam respondebit publicè M. Samvel Satlervs. Habebitur disputatio 16. die Aprilis hora septima in auditorio publico
Einzelbild herunterladen

Ratio enim nulla patet, quare ab incepto itinere natura de- flexura,& aliò traductura ſit humorem, niſi à medicamento trahente is in diuerſum abripiatur, contra naturæ propen- fionem. 7I. Sed vt tamdem concludamus, ipſa horum auctorum titubatio,& inconſtantia, quàâ, rei euidentiâ conuicti, veri- tati videntur patrocinari, facit, vt minus illorum, magis ve- ròô Hippocraricæ ſenrentiæ adſtipulandum exiſtimemus. E- raſtus enim lib. de propr. medicam. cap. 60. interim verò, inquit, cum hæc dico, non illud ſentio, quæcumq́; purgant hac ratione ſolùm purgare, quia acrimoniâ ſuà primarum ve- narum ora ſtimulent ac mordicent. Scio enim alia quoque quædam purgare per occultam proprietatem. 72. Schegkius longé etiam apertius videtur veritatem confiteri. Nam commentatiunculâ de medicam. purgantib. diſtinguuntur, inquit, purgantia differentijs purgandorum humorum: ſuos enim humores quodlibet pharmacum pro- priè purgat: ſed poteſt etiam alium humorem purgare: ve- rùm non taàm proprisè, ſed quaſi per accidens. Vt verbi gra- tia, rhabarbarum propriè purgat bilem flauam,& pituitam, ſed minus proprisè, id eſt, duntaxat irritando& ſtimulando vaſa;& aperiendo obſtructiones, viaſq́; patefaciendo. Et paullò poſt: quando humor melancholicus purgandus eſt, pharmaca ſunt adhibenda, quæ ſingulari proprierate hoc ef- ficere poſſunt,&c. b 73. Et admitrit hic Schegkius medicamentorum ſingu- larem proprietatem,& ex reliquis elicitur: nam ſi irritan- do& ſtimulando minus proprie,& per accidens medicamen- ta purgent, neceſſum eſt, vt alià quàdam facultate id magis propriè,& per ſe efficiant. Quæ cum neq; ab illis, neque à quoquam alio hactenus prodita ſit, neq́; ipſimet, vt apparer, ſatis ſuæ confidant irritatrici facultati, meritò Hippocrati- C6⁶ 5 cam