R wlek n
4
mnrim feriixr.(u 8
ur zumerchiane ir n alecionen zcptonn 1 d Küpurm 3
octum non 3d med 1r n
concalfactum,& de potentià in actum traductum non trahit ad ſeſe humorem familiarem, quod tamen fieri neceſſum eſ ſet, ſi vi trahendi medicamenta purgantia pollerent.
55. RKeſp. Primùm vehementer ambigo quemquam fu- iſſe qui hoc expertus ſit, vt nos de effectu ipſo certiores red-
dere poſſet. Nam neq; commodè in ventriculum inijci po-
teſt, neq; facile eſt ita contemperare calorem vt idem, quod
natiuus poſſit. Deinde, non tantùm opus eſt calore, qui me-
dicamentum attenuet& reſoluat, ſed etiam ſpiritu qui vim eius per totum corpus diffundat,& meatibus vndiquaq; pa- tentibus. Quæ cum in cadauere non reperiantur, mirum non eſt medicamentum ſuâ operatione fruſtrari.
56. Demum ſtatuit Eraſtus, ſecundum Galenicam ſen- tentiam rationem reddi non poſſe, quare in ſanis purgatio- nes ſint difficiliores: ſuam verò ſententiam ſequentibus id eſſe facile: ideò enim accidere inquit, quia pharmaca natu- ram excitant, vellicant, ſtimulant. Cum nihil habet quod
expellat, vel expellere poſſit, peſſime adficitur, nec eluere aut
excutere mordens medicamentum ita facile poteſt.
57. Reſp. Secundum Galeni ſententiam melius eius rei quam ſecundum Eraſti, ratio reddi poteſt. Nam propterea ſanis purgationes ſunt difficiliores, quia ſi praui humores non adſunt, quibus cum præcipue familiaritatem habet, bo- nos eiuſdem generis inuadit, quos quia natura retinere ad- nititur, pugnam quaſi cum medicamento init, altero reti- nere, altero abducere cupiente idem. Praui verò humores
ſi adfuerint, tum medicamentum naturam non tantùm ad-
uerſam non habet, ſed etiam adminiculantem. Ratio verò quam adducit Eraſtus tam frigida eſt, vt ipſam irritationem ſuſpectam facere,& Galenicæ ſententiæ patrocinari videa- tur. Mirum enim profectò ſit, ſi natura valida& robuſta
mordicans medicamentum ſolum difficulter: oppreſſa verdò
C 2 prauis


