Druckschrift 
Disputatio De Facvltate Medicamentorvm Pvrgantium : In qua doctrina Hippocratis & Galeni confirmatur, & contra Philosophos & Medicos clarissimos Iacobum Schegkium & Thomam Erastum defenditur / Proposita ab Adamo Lvchtenio, Phil. Et Med. D. Et Physiologiæ In Academia Ivlia professore publico ; Ad quam respondebit publicè M. Samvel Satlervs. Habebitur disputatio 16. die Aprilis hora septima in auditorio publico
Einzelbild herunterladen

quod curer: aut corpus collutulet, vt habeat, quod purget.

Nam ſi non alios, quàm quos generat medicamentum, hu. mores educet, non alia liberabit corpus noxa, præterquam ea, quam intulit. Ac proinde adtollendam cauſam mocbi- ficam, cuius gratia medicamenta bibuntur, nullam vim ia. beßbit.

6. Deinde hac ratione omnes educi humores vno& eo-

dem medicamento poterunt,& tam vtiles quam inutiles, quorum illud experientia, hoc naturæ prouidentia non ad- mittit: Natura enim in reijciendis noxijs,& conſeruandis, retinendiſq́; vtilibus, occupata eſt.

7. Addo etiamſi noxium tantum humorem, hauſto me- dicamento euacuari ponamus, ab omni tamen ratione ab- horrere videtur, naturam eum tantùm humorem, qui à me- dicamento, non verò illum, qui intra corpus à cauſa quadam interna productus ſit, amoliri. Mirum enim profectoò ſit, Naturam hydropici aquam non conari, aut poſſe eijcere, ni- ſi prius à pharmaco, exempli gratia, in bilem fuerit conuer- ſa: aut Icterici bilem, niſi ante ab hydragogis in aquam tranſ-

mutata ſit. Vix enim cogitando aſſequi licet, quare humor

à medicamento genitus, naturam ad excernendum ſtimulet, ab alià causàâ genitus non ſtimulet. b 8. Non multò melior hac eſt Eraſiſtrati,& eorum opi- nio, qui ſtatuebant, medicamenta purgantia ducere omnes humores, ſed tenuiores primùm, mediocres poſt hos, demũ craſſiores. Ac proinde medicamentum cuius vis purgandi debilis eſt,& citéò euaneſcit, tenuiora tantùm deijcere, ſub- ſiſtenribus reliquis: cuius vis fortior& durabilior, etiam craſiora detrahere: Idem eriam poſſe purgationem, quo venæ ſectio, quæ omnes humores æqualirer elicit.

9. Verum, hac ratione primum quæſtioni non ſatisſit: Quæritur enim qua vi medicamenta purgantia, purgent: be 4 tantu

1

4 *

1eiee ule e nnn hne