———— 5 2——— ——“
materiam in cauitate thoracis contentam& ex pleura dela- pfam pulmones pertranſire poſſe& per tuſſim expurgari, quod hypotheſis doctiſs. Plareri negabat. b
10.
Quod ſi igitur in prædictis caſibus hoc verum eſt, non
video quid prohibeat ſaniem& cruorem ex inflammata pleura in cauum thoracis reſudantem in pulmones tranſire. & tuſſiendo foras educi. Dum enim thorax expirando depri- mitur ac multò magis dum in tuſſi vehementer conſtringitur materiam in cauitate thoracis contentam per tenuem pul- monum membranam, pelliculis cæparũ ſimilimam, in oſcula arteriarum aſperarum, quæ cartilaginea& ſemper patentia in eam terminantur, reijcit& exprimit, quæ deinde in maio-
res aſperæ arteriæ ramos propulſa tandem per laryngem e-
ducitur. Nec obſtat hic dentitas membranarum, quo minus materiam pulmones excipiant, cum experientia teſte in fra- cturis oſſium cruentus humor aliquando adeò copioſus per cutim longè craſſiorem& fortiorem membrana, quæ coſtas aut pulmones ambit, effundatur, vt totas etiam faſcias cruen tet. Super hac re conſulatur Gal.lib. 5. de J. aff. c. 3. Fernel. lib 5 pathol. c.x.
1 I.
Neq; multum pro ſua ſententia corroboranda facit
quod afferebar Clar. hic vir ſe pleuriticorum cadaueribus diſſectis, pulmones inflammatos reperiſſe. Fieri enim potuit vt in ijs pleuritis cum peripneumonia coniuncta, vel illa in
hanc terminata fuerit. Vtrum autem horum fiat lethale eſt
plerumq; etſi mors taliter affectis contingat, eueniſſe puta- turex pleuritide, cum tamen potius vi peripneumoniæ aut coniunctæ aut ſuperuenientis ſint extincti. Quod ſi verò di- catin prædictis cadaueribus pulmones ſolos inflammatos faiſſe pleurd nihil tale perpeſsà, dicimus illos potius pro pleuriticis habitos eſſe, quàm quod re verâ tales fuerint.
12.
Tenemus igitur adhuc um Galeno& alijs in omni
verà
———— pſ‚


