ore, quàm in vera pleuritide, cum pulſu molli, rubore& tu- more interdum oculis obuio, quiq́; ſi in abſceſſum degeneret foras prorumpit& inciditur.
4.. Spuria pleuritis ratione vtriuſq́; eſt quando dolor la-
teris oritur à flatu, vel humore frigido in muſculos thoracis exteriores illapſo, eoſq́; diſtendente, quam facilè à reliquis dignoſces. Nos relictis ſpeciebus pſeudopleuritidis omnibus dictis de veraà& propriè dicta pleuritide ſermonem dunta- xat inſtituemus, eius eſſentiam, cauſſas, ſigna& curationem breuiter delineaturi. Hanc igitur cum Gal. 5. de J.aff. 3. 4. de cauſſ. pul. 8. 2. de criſ. 0. Paulo lib. 3. c. 33. Alexand. lib. 6. cap. I. Aetio lib. 8. c. 68.& alijs plærisq́; autoribus definimus, quod ſit inflammatio membranæ coſtas ſuccingentis, orta ab influ- xu ſanguinis quam inſequitur dolor laterum punctorius vel tenſiuus, febris continua& vt plurimuùm acuta, tuſſis valida, reſpiratio parua& frequens pulſusq́; celer, frequens, durus, ſeu ſerrinus. b 5. Peer inflammationem intelligimus täm propriam ex ſanguine ſyncero& copià ſolãà peccante, quàm impropriam ex ſanguine impuro& cum alijs humoribus permixto, geni- tam, pro cuius diuerſitate vel bilioſa vel ſanguinea vel pitui- toſa vel Melancholica pleuritis dicitur. 6. Cuius autem partis inſtammatio ſit pleuritis vera non æquè inter omnes conuenit. Pleriq́; enim autorum cum Galeno νeμέιναν πεεαναε ve eερ,membranam coſtas ſuc- cingentem, quæ peculiariter græcis æ⁴αεναα dicitur, in veri pleuritide inflammari tradunt, quorum ſententiæ& nos ſub- ſcribimus, non modò nominis Ethymo, ſed& proprijs huius affectus characteribus dolore ſc. punctorio, pulſuq́; ſerrino commoti, quæ duo membranarum inflammationem ar- guunt. 7. Antonius Muſa verò referente Hollerio, locum 2 b um


