Druckschrift 
Tractatus analyticus de cambiis tam regularibus quam irregularibus : in quo termini hujus artis ab exteris nationibus petiti & proinde captui Germanorum minus obvii explicantur, ad gestum & gustum Germaniæ nostræ applicantur ... consiliisque ac responsis juris prudentum & mercatorum illustrantur / authore Johanne Martino Vogt ...
Seite
200
Einzelbild herunterladen

200 Fyactatus de Cambio,

Cambia de necessitate exigit. Neque enim, ut nulli non. notum, monetæ omnes sibi similes ubiq; reperiuntur& quæ reperiuntur unò locò non expenduntur in alio& id. , licet inserviant quandoꝗͥue ad res unò locò comparan. das, id tamen non faciunt in alio, ut proinde Mercator, qui mediante hàc negotiatione Cambiorum, circumseriptis omnibus periculis& laboribus, ex actuali transportatione aliàs perferendis, solam occasionis commoditatem merces suas vel aliunde hu advehendi, vel hinealiò transportandi nanciscitur, satis lucri faciat? Campsores ipsos seu illos quos ex Cambio Tractantes vulgo appellitamus, quod at; tinet, quantum utilitatis hi ex hac Cambii celebratione & duplicatione sæpius hauriant, cum experientia ipsa lo- quatur. longum Catalogum rei satis notæ recẽsendo, tem⸗ pus nobile inutiliter terere supersedemus, novimus enim. quosdam brevissimo tempore quæstuosissima hàc arte ad tantas divitias& opulentiam emergere, ut Jam tum tacturos sydera summa putes. Hine quamquam Raph. de Turr. asserat expressè, in Cam- bio simplici& formaliter dictò, nullum dari lucrum, ex e quod non omnis excessus arithmeticus in quantitate in- duat rationem lucri, attentà diversitate æstimationis, quæ ut plurimum intercedit, in diversitate locorum. tem poris, periculorum& impensarum Disß 8. q. Ic. Nd. Inficias tamen ire non possumus, quod Campsores propter expensas, la. bores, pericula& onera, aliquid ultra id. quod ĩpsi dant, ac⸗ cipiant,& ita locò remunerationis quasi capiant, idque de jure gentium,& ex naturali ratione, qua aliàs homines du⸗- ccti, si utilitatem nullam ex artibus caperent, nullas earun- dem exercerent, hine ipse Raph. fatetur, quod si modicum luerum tollamus de Cambii Contractu actum omninò sit

de Ar.