ee U
225 7 1 e 1 1. N 1 3 3 1 1 1 unn 5 5 ————————
sed etiam ornavit,& usq; ad extremum vitæ halitũ constantissimè
defeudit Neq; enim Principi est obtempetandum Demadis con- silio; qui Atheniensibus, denegantibus Alexandro Maguo divi- nitatem, Cavete, dixit; ne terram amittatis, dum cœlo injuriam fieri prohibetis: sed multò magis cavendum est„ne quid homi- num suasu jussuvè, quod contra Deum sitʒ perpetret: cui Deo ar. crissimis quisque vinculis obstricti sumus;& cujus in nos jus est & antiquissimum& maximum.
Non dubito, juvenes lectissimi; vos enim jam appello; fore ex vobis qui hac meã commemotatione afficiantur; qui pi titem magnitudinemq; animi in I). Uldat ico admirentur, tacitisq; ex- optent votis y licuisse sibi ic d α:Z Ut his græeis verbis utar, hujus tanti Principis coràm aspicere, inque ejus vultu contemplando herere atque commorari. Ac certè ipse,; quod præfiscinè tamen dixerim, fateor, me mihi gratulari; quod te, Dive Uldarice; te tantum Principem, in cujus corde Spiritus sanctus hahitabat; qui de Deo deq; omnibus doct i inæ Christianæ partibus recteè sentie. bas: cujus tua aula oraculum erat Germaniæ; gravitatis motum schola; honestatis palæstra; justitiæ officina: quod, inquam, te Principem, prudentia insignem, pietate; cultu, sermone, totoq́; habitu gravem; majestate corporis& oris reverendum; auctori- tate in toto imperio valentem, coràm videre mihi contigerit. Sed juvenes lectissimi, vos, qui hac mea pietatis Uldarici deprædics- tione commoti, fortè optatis; potuisse vos oculis corporeis huius Principis externam speciem lustrate: quid censebitis vos factu- ros si hujus Principis, vero Dei amore; recta in Christum fide, spe; constantiâ, omnibus virtutibus, Christiano heroe dignis; flagrans pectus vobis penitius introspiciendum exponere hac mea oratione possem? Neq; enim, Auditores; in labiis nata erat huic Principi religio: nec quod pleriq; faciunt, curam aut regen- di Ecclesias ita committebat aliis; ut ipse securus esset eorum, quæ fierent; aut discendi doctrinam; quæ est Ecclesiæ lesu Christi propria, Theologis relinquebat: sed) cum toto corde religionem coleret cum omnibus viribus; quantum homini fas est, in Dei gloriam incumberet: tùm diligentissimus erat custos eorum quæ jpse, cum fratre Divo loanne Alberto, Principe incomparabili, de Ecclesiis pie administrandis( factum id fuit anno supra sesquimil-
c lesimum


