Druckschrift 
Oratio De Zalevco Et Charonda, Et Legvm Descriptione Vtrivsqve / A Conrado Rittershvsio Brvnsvvicensi, D. V. J. et Professore in Academia Altorfina, habita in exordio prælectionum
Einzelbild herunterladen

transuersus rapiatur- Lex autem(vt eleganter Varro scripsit neque innoeenti propter amultatem obstringillat, neque nocenti raprer amicitiam ignoscit: sed vt ait Cicero, cum omnibus vna& communi voce loquitur, Quod tamen in reprehensionem vocant quidam apud Liuium; dum Regemac Legem inter se contendentes, jillum esse aiunt hominem, apud quem gratiæ ac veniæ locus sit; hanc esse rem duram atque inexorabilem. Sed& sumptuarils legibus(quas aliquot etiam apud Roma- nos fuisse ex Agellio& Macrobio seimus) admodum ingeniosè& solerter excogitatis luxuriam ciuium,& quidem fœminarum potis-

simum, castigauit ac reptessit. Nam cum alij Legumlatores pleri-

ue multam irrogassent pecuniariam, qui in leges sumptuarias pec- cassent, nihil tale Zaleucus; sed turpibus tantum appositis condi- cionibus omnia omnibus permisit. Nam ita demum licere voluit mulieri aurum in mund suo adhihere,& picta indui veste, si pro meretrice ab omnibus-haberi vellet. Honestæ matronæ simplice cultu& veste candida amicirentur. Mulierem liberam non pluribus vna ancilla pedisequa& cognatis suis comitatam iussit in publicum oroditre, nili si ebria videri vellet: Neque noctu eam foras prodire permisit, nisi si probri in simulari vellet. Viris autem prohibuit an- nulum auteum gestare,& veste Milesia indui, nisi scortorum secta- cores, aut alienorum subsessores cubilium videri vellent: quemad- modum& Magos Persarum exteriore cultu& vsu auri suis inter- dixisse, auctor est Laërtius lib. i. Hac autem ratione Zaleucus id as- secutus est breui,& quidem sine pœna, quod alij vix longo tempo- re grauique interminata pœna alle qui potuerunt, vt ciues modestiæ &temperantiæ essent dediti. Quis enim integræ frontis quasi signo turpitudinis ꝓpriæ sublato omnium sese risui ac ludibrio exponere voluislet? Sic& Athenis lex fuit, vt meretrices tantum gestarent vestes floridas& picturatas, teste Suida: Et Romæ quoque olim di- uersum fuisse meretricum& matronarum habitum constat. Ille enim lutea veste vtebantur: vt scilicet que madmodum, Plauto teste, diuertunt mores virgini longè ac lupæ, ita etiam vestib. ipsis inui- cem discernerentur. Quare qui matronæ aut virginis pudicitiam attentarit, cum meretricia veste indutæ essent, iniuriarum teneri negatur ab Vlpiano in l. 15. item apud Labeonem. S. j. si quis vir- gines. D. de injiur. 8 Verùm omissis iam alijs Zaleuci legibus, ne nimium hæc ex- crescat com̃entatio, vnam tantum postremo loco adiungam. Ea est,

quam supra dixi proprio exemplo Legislatorem sanciuisse. Adulterij a pœnas