Druckschrift 
Oratio De Zalevco Et Charonda, Et Legvm Descriptione Vtrivsqve / A Conrado Rittershvsio Brvnsvvicensi, D. V. J. et Professore in Academia Altorfina, habita in exordio prælectionum
Einzelbild herunterladen

ett videre ex 8. venditæ. Instit: De rerum diuis. Eiusque singularis juris de rei venditæ dominio Varo quoque me minit lib. 2. De re Rust. c. 2.& uintil. Declam. 36. Sed hoc strictum ius Prudentum interptetatione postea nonnihil dilatatum fuit, idque propter liber. tatem commerciorum, quæ sæpè impediretur, si nulla heret emptio, nili ad manum&& in promptu esset argentum præsentarium. Qua de re commodius& pluribus aliquando ad d. 5. venditæ. Deo dante explicabimus.. ee Alio capite sanxit, vt capital esset, si quis in concionem arma- tus venisset: idque ad auertendas seditiones& cædes. Quam legem quo pacto ipsemet confirmarit, infra cum de morte eius agemus, in- dicabitur. Extra concionem enimtotius penè Græciæ instituto li- cebat gladio accinctis incedere, quem morem Aristoteles lib. 2 Polit. cap. 6. ijs annumerat; qui barbariem quandam redolent,&

Thucydides primùm ab Atheniensib.(vnde Cicero humanitatem,

doctrinam, iura ac leges ortas scribit) abiectum esse testatut.

Præterea præcepit, vt ditiores tenuiorum inopiam subleuarent, sed eorum demum, quos non sua culpa, sed aliqua depauperauisset calamitas: qud pertinent ea, quæ de validis mendicantibus in iure nostro sanciuntur.

Præcepit item, vt senes corriperent iuniores fortè delinquentes, ijs que pudore& verecundia præirent. Huius loci sunt, quæ passim à Platone,& potissimum xx. De legib. præcipiuntur de correptione peccantium, quam ijs permittit, qui non minus quam xxx. annos nati sint: quæ item a IC.& Impp. tractantur in tit. De Emendatione propinquorum,& De emendatione seruorum.

Audiuimus aliquot leges, ad tempus ferè pacis pertinentes: vi⸗ deamus etiam quid de re militari constituerit. Mortem ꝑro patria honesto ciui oppetendam esse potius, quàm vitam per dedecus pro.

ducendam. In eos autẽ, qui in bello deseruissent aciem, aut omninèd

arma pro Rep. capere noluissent, peculiari quodam modo animad- uertit. Nàm cum alij Legislatores. omnes his talibus capitis sappli- eium proposuissent,& Eycurgi quidem lege lapidea tunica esset pa- rata ei, qui hasti terga obuertens in castra redijsset: Charondas eos muliebri veste indutos in medio foro triduum ipsum desidere iussit. Quæ quidem sanctio præterquam quod benignior fuit alijs aliorũ legibus, simul etiam alios ciues exemplo deterruit ab ignauia& turpitudine simili.( Nemo enim bonus& honestus non multò ma- lebat mortem oppetere pro patria, quàm in patria affici tanta igno- minia.) Tum denique huius facinoris reos non statim& medio

sublatos

¼