stantissimæ amotibus deditus est, ad eam expoliendam atque exor- nandam omnia cetera studia referre debet. Taceo hic, quantum veræ& germanæ voluptatis ipsa habeat collatio: quæ& Iuris Rom. æquitatem mirificè nobis commendat, dum cernimus,; id in tam multis congruere cum aliarum gentium institutis ac legibus, vt non tam lus ciulle Rom. quàm commune omnium gentium, atq; ex ipsa natura expressum& haustum esse videatur. lam& illud nemo inficias iuerit, tametsi Romani ferè soli ex omnib. gentib. Iurisprudentiam ita excoluerint, atque ad id fastigium perfectionis, in quo eam sum- morum virorum præstantissimis ingenijs videmus collocatam, eue- xerint, vt hanc quasi possessionem suam ac propriam fecerint; eos tamen initia eiusdem Græcis accepta ferre. Quis enim hoc paulò humanior nescit(quod& Liuius,& Dionysius Halicarnassius,& Pomponius IC. in J. 2. D. de orig. iur. ac Tacitus denique memoriæ prodiderunt, Decemuiros legibus ferendis à Romanis creatos post exactos Reges, in Græciam profectos, inde opt. quæque& egregia eius gentis( à qua& alias pleras que artes, ad benè beate que viuen- dum pertinentes acceperunt) instituta& leges acciuisse· Ac si id no- bis propositum esset, nullo negotio de monstrare possemus, pleraq; omnia eius legislationis Decemuiralis capita, quæ in libellum 12. ta- bularum(tantopere ab illis quos comme moraui auctoribus dilau- datum, vt qui omnes omnium Philosophorum bibliothecas supera- rit) retulerunt: hæc ergo capita& Gtæcorũ fontib. hausta atque in Rom. Remp. deriuata esse. Ingenui autem pudoris plenum,& pars quædam gratitudinis est, fateri per quos ꝓfeceris. Quæ cum ita sint, facturus deinceps interpretationem Elementorũ Iuris ciuilis,& cu- pidam legum juuentutem tamquã in vestibulum prestantissimæ ma- tronæ Iurisprudentiæ introducturus cum Dro(quæ prouincia mihi ab Ampliss.& Nobilis. prudentissimisq; DD. Scholarchis deman- data est) eique interpretationi, more in Academijs recepto, aliquid mihi præfandum esse videns, ex multis quæ occurrebant dicendi ar- gumentis, hoc mihi nunc potissimum delegi, vt de duob. Græcorũ antiquissimis clarissimisqͥue legumlatoribus verba ad vos in hoc or- natissimo consessu facerem:& que de his ex optimis vtriusq; linguæ auctoribus comperta habeo, breui oratione vobis exponerem.
Ac ne diutius animos vestros suspensos teneam, quos iam tum expectare credo, quinam illi sint Legumlatores: de Zaleuco& Cha- ronda quædam, neque vobis ingrata, neque huic loco omnino alie- na(ut spero) afferam. Ideò autem S WO AAV iungere placuit
hos duos(quos ne Cicero quidem in libris de Legibus diffitetur se in


