Druckschrift 
Oratio Funebris, Jn Honorem Amplissimi, Prudentissimique Viri, D. Bartholomaei Poemeri / Per Casparum Paumgartnerum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

. F

e 3 2

F FPS TO 2

3444

E n K II

re per Germaniam cœpit,& res ipsa piam Ecclessarum refor- mationem efflagitare, ad normam ac exemplum primitivx illius& Apostolicæ, visa est: evestigio Ethnicam Antichristi Romani doctrinam, decreto publicò, urbe, totaq́; ditione sua iusserunt exulare: neque id clam aut precariò, sed propalàm & manifestè: non etiam absque præsentissimo, ob summam Caroli V. Imperatoris fortissimi potẽtiam, discrimine: quod is Pontificiorum diductus fraudibus, causæ huic tam piæ ali- quanto iniquior, omnibus, quos eius suscepisse patrocinium resciverat, esset subiratus. Nihilo enim minds indicto ob

eam ipsam rem Imperij conventu, coramipso Imperatore- terisq; Statibus professi sunt, à sacris se dogmatisq; impiis au- l Romanæ, di vino mandato coactos recessisse: simulq;, quæ

oblata tùm fuit, Confessioni Augustanæ soli ex omnibus li- heris Imperij Rebuspublicis, præter Reutlingenses, qui no- stratium authoritatem potissimùm secuti sunt, subscripserunt. Et hæc quidem temporibus illis periculosissimis. Superiori- bus verò annis idem Senatus noster amplissimus, cuius con- silijs plurimi ex vobis ipsis, qui iam ad rerum gubernacula se- detis, P. C., interfuerunt: cùm videret passim in Germa- nia& maximè vicinis patriæ nostrę locis, per impię istius So- cietatis cucullatos, omnibus Catholicæ Ecclesiæ titulo sese Principibus venditantes, Idolatriam Pontificiam restitui, impietatemq; dogmatis novo commodorum verborum ha- bitu vestiri, adeoque gοοονναι duα e superindui cerneret: eo etiam ipso nefariam istos veræ Religioni pestem subdolè ma- chinari, pro pietate sua prudenter animadvertexret: occurren- dum huic impuro hominum generi ratus: maturam suscepit de constituenda aliqua nova Schola deliberationem. Magni- ficæ itaque AL TORPHditionis vestræ oppido, Religioni

Musisq́; sacræ constructæ ædes,& accersiti unde quaq;, con-

ductiq́; liberalibus stipendiis, viri doctissimi, qui iuventutem

studiosam in vera primùm pietate, tùm& necessariis artibus ac linguis utiliter instituerent: quos inter VALENTIN VS

ERTL/

2 15 * e l 1