menſe Auguſto ſuperiore, nobir exoriente, in hac Academia, vel potius in vniuerſa Gallia ſic omnia commota ſunt, ut illi etia de vita periclitarẽtur, nos verò de ſeruadis reliquij Alcinoi magis quam de hoc ornando co gitaremus. Miraris vero his tempeſtatibus altum, ſic fædatum eſſe, vt iam om- ni ex parte mendis ſcatere videatur? Acceſtit inopinata mors P. Rami,& D. Lambini. Qui cum extincli eſſent eo ipſò tępore quo extremam manum adhibebamus operi, cu- ius pars maxima contra eoſdem erat inſtituta,& cum ali- qua contentionis acerbitate tractata, Vereri cæ pi ne aut ci larui pugnare viderer, aut eorum morte inſoleſcere, in qui- bus negare non poſſum, orbatum me magnis aculeis ad hu- manitatis ſtudia recolenda atque illuſiranda. Quibus ratio- nibus adduttus, lubens abortiun hoc omnino ſuppreſiiſſem, noudmque eius editionem adornaſſem, ſi ſine Puteani no- firi graui iattura facere potuiſſem: aut niſi hanc excuſatio- nem tibi iſtarum nugarum iampridem valde auido, proba- ri poſſe ſperauiſſem. In quibus quanquam, vt liberè dicam quod ſentio, vix vlla pagina ſit in qua Typographi opera mibi probetur: ſatis tamen erit quædam indicaſſe. Vtin hi, Candide lector, habeas confitentem reum. ipſeque intelligas tibi in cæteris legedis prater multa quæ à noſtra craſſa ſupi- naque ignorantia proficiſci potuerunt, illius negligentiam
ſemper ſuſpectam eſſe debere. Bene vale.


