Druckschrift 
Dissertationem Inavgvralem De Poena Stupri, Divina Facente Gratia Ex Decreto Et Auctoritate Pro Svmmis in Vtroqve Ivre Honoribvs Et Privilegiis Doctoralibvs Rite Obtinendis : Magnif. Et Excell. Academiae Procervm Examini / Svbmittet Io. Christophorvs Balser, Giessensis Hassvs
Seite
66
Einzelbild herunterladen

DE POENA Quamuis igitur ſtuprum lege romana poenam non ſequebatur, quae famam fortunasque concernit; erat tamen crimen publi- cum; Iure autem germanico atq; pontificio extra poenam ha- ctenus poſitum erat; v. pr. Hine exiſtimaſſe Carolum V. pro- babile eſt, cum, vt ſtuprum ſequeretur matrimonium, iuſ- ſerit Pontifex; id vero ad cognitionem ludicis Eccleſiaſtici pertineat, de eo haut praecipere debere. Neque poena in re- nitentem ſtatuta obeſt; praeſertim cum eo tendat, vt ſa- cramentum matrimoni, quod copula carnali, ex qua prae. ſumtio conſenſus coniugalis oritur, conſummatum erat, iu⸗ ſte ac rite celebretur,& a contemtu, in quo eius laſciuia po- ſirum erat, vindicetur. Quo, credo, apparet, cur Impera- tor poenam ſtupri ad ſe non pertinere putarit,& ideo in d. cpnſl. omiſerit; propterea quod cum matrimonio proxime connexum& poena magis ad ineundum coniugium, quam alio direcia eſt.§. XXXVI.

Vnde iterum facile diiudicari poterit quaeſtio, ad quamnam luris- dictionis ſpeciem relatum fuerit ſtuprum; Vtrum ad Cenſuram eccleſia- ſticam, an ad inferiorem ſiue Vogteicam? Certe nunquam vlla olim fuiſ-

ſe coërcitum poena, es ante dictis apparet. lure demum Pontificio con- ſtiturum eſt; v. c. 2. J. Ae adult. vt, qui recuſat vitiatam ducere, mona- ſterio ineludatur; vid. praec. Qui autem conſtitutioni c. 1. X. eod. obe- diens fuerit, a poena immunis erit. Quamobrem cum id genus poenae a Proteſtantibus reiectum fuit; opinio tamen remanſit ad matrimonium quodammodo eſſe adſtringendum ſtupratonem, vt ex mala fama, in qua ab ipſo collocata, in meliore iterum ponctetur vitiata; ita loquuntur Ordd. hodiernae; in eius locum ſubſtituta fuit poena carceris vel relegationis, vel mulctae pecuniariae. Quae etiam locum non habet, niſi in caſu defi- cientis matrimonii, vid. Berlich all. atque eo maxime pertinere videtur, yr ea inuitetur corruptor ad coniugium cum vitiata ineundum, ne ſuper- eſſet ſcandalum, Cum itaque omne id, quod matrimonii cauſſa compa-

ratum, atque cum eo connexum eſt;& ad iudicem eccleſiaſticum perti⸗ neat 3