Teil eines Werkes 
[1] (1898) 1608 - 1707 / herausgegeben von Dr. Ernst Klewitz und Dr. Karl Ebel
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen

6 Die Gießener

votis et laetitia solenni impendebatur, ac festum tam Restaurationis felicis, quam actuum Doctoralium carminibus votivis, quam plurimis, insigniebatur et celebrabatur. Sicut documenta publica ea de re extantia affatim testantur. b

Pro hac Restauratione augusta, ceu opere aeterna memoria digno, Academicus senatus Serenissimo Principi gratias egit humi- limas. Statuta, qualia Academia Marpurgensis habuit, perlecta et a Serenissima eius Celsitudine, Academiae etiam Gissensi obser- vanda, demandata; Auditoria singula cathedris, subselliis et mensis instructa, et lectionibus habendis adaptata; Privilegia Caesarea a Dn. Registratore postulata, et Academiae ad asservandum concredita; Precia mensarum, hypocaustorum et lectorum constituta; Juramenta a Professoribus prioribus manus stipulatione renovata, nova vero a Professoribus, ut et a Praeceptoribus classicis novis praestita; Ac sigilla Academica Decanis, v: g: in Facultate Theologica Dn. D. Petro Haberkornio; In Facultate Juridica Dn. D. Gregorio Tülsnero; In Medica Facultate Dn. D. Johanni Tackio; In Philo- sophica autem Dn. M. Casparo Ebelio commissa fuerunt. Dn. D. Johanni Tackio simul haec sparta demandata fuit, ut actum Restau- rationis praegressae augustum, debito ordine conscriptum, publicis typis, in perpetuam rei memoriam, divulgaret. Id quod etiam ab eo factum et res gesta relationibus etiam Francofurtensibus inserta est.

Post haec decimo sc.: Maji Paedagogium Principali autoritate introductum fuit, cui actui interfuerunt Magnificus Dn. Rector et Dn. Cancellarius, Dn. M. Casparo Ebelio, Paedagogiarchae, reli- quisque Praeceptoribus classicis illud solicite commendantes, prae- sentibus reliquis Dnn. Professoribus, Dn. Malcomesio, secretario, et senatoribus quibusdam. Quam functionem Dn. Paedagogiarcha in se recepit et omnem fidelitatem, dexteritatem et industriam sancte promisit. Cui ipsius officio omnes, qui praesto erant, succes- sum et benedictionem divinam devote comprecati sunt.

Eiusdem diei horis pomeridianis orationem suam inauguralem habuit de themate illo: An Mysterium S. Trinitatis in scriptura V. T. clare et solide revelatum, et hominibus eius temporis ad salutem aeternam consequendam creditu necessarium fuerit? Dn. D. Petrus Haberkornius.

Vigesimo sexto Mensis illius post concionem secundam Dn. D.

Acad tiones

( quod Sua k interq tatem progr dis 2

P in su tibus smul duiete releg: